Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 388

quam praedicat de suis inferioribus. Respectu autem speciei, seu naturae, a qua dimanat proprium, sumptae in communi, praedicatur quidem in quale, sed non ut superius, sed ut aequale et convertibiliter. Unde concomitanter erit universale, sed non formaliter respectu ejus, cum non sit respectu illius superius. Unde cum proprium praedicetur per se, et de omni, per se quidem dicetur respectu subjecti, seu naturae a qua dimanat, de omni autem, respectu contentorum sub tali natura, ut egregie adnotavit D. Thomas, i Poster., lect. ix, § Interponit etc.

Ad fundamenta opposita resp. : Ad primum, negatur antecedens. Ad prob. dicitur : Proprium habere necessariam connexionem cum individuis mediate, et ratione naturae a qua dimanat, non ratione individuationis cui communicatur. Similiter mutuo convertitur cum illis ratione naturae eorum, non ratione individuationis; quod autem sit commune multis non tollit rationem proprii respectu naturae, quia haec communitas non est ad extranea, sed ad individua propriae naturae. Nec requiritur quod connexio necessaria fundetur in aliquo ratione omnium, quae in eo sunt, vel sub eo continentur, sed ratione naturae, seu radicis, et principii in quo fundatur. Unde non requiritur quod sit mutua consequentia inter proprium alicujus naturae et quod libet individuum, sed sufficit quod inter ipsam naturam et proprium sit mutua connexio et consequentia.

Ad confirm. respond. : Quod ea quae vere sunt passiones generis conveniunt omnibus inferioribus tanquam propria quarto modo, non minus quam propria specifica individuis talis speciei, sicut tactivum, quae est proprietas animalis, et quantitas respectu corporis, si tamen consequitur ad formam corporis

et non solum ad materiam. Nam quod quantitas sit proprietas corporis satis significat D. Thomas, q. de Spiritual. creat., art. iii, ad 18. Alii autem de hoc dubitant; de quo Cajetanus, do Ente et essentia, c. vn, q. xvi, ad 1. Hoc tamen ad praesens non spectat.

Quod autem dicitur de bipede, non omnino constat esse proprium quarto modo; nam inter essentiales differentias ponitur a D. Thoma, v Metaph. Ject. xvi, in principio, sed tamen absolute numeratur inter accidentales differentias, i de Anima, lect. i, in fino. Et dicitur accipi tanquam differentiam essentialem, quia utimur accidentalibus differentiis nobis notioribus pro essentialibus.

Ad id quod dicitur de aliis accidentibus respond. : Non omnia esse proprias passiones, quia non omnia oriuntur ex principiis formalibus naturas; sed quaedam oriuntur ex materialibus, ut supra diximus ex D. Thoma, vn cap. de Ente et Essent. Et idem habet in i, dist. xvii, q. i, art. ii, ad 2. Et talia non sunt propriae passiones alicujus naturae, licet ab extrinseco possint habere causam inseparabilitatis in aliquo subjecto, ut nigredo in corvo.

Ad argumentum autem de praedicatione proprii de specie, respond. : Esse quidem praedicationem rei universalis, sed tamen non habentis universalitatem respectu speciei, quae est illi aequalis, non inferior; universale autem formaliter solum est respectu inferiorum.

Ultimo adverte aliquando propriam passionem non esse accidens determinatum, sed disjunctum, ut parvel impar respectu numeri, masculinum et femininum respectu J animalis, et tunc quod libet eorum determinate est accidens, illud vero disjunctum est quod convenit per se. De quo videatur D. Thomas, i Poster., lect. x, in fine.