Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 389
QUAESTIO XII.
DE ACCIDENTE QUINTO PREDICABILI
ARTICULUS I.
Utrum definitiones et divisiones accidentis recte sint traditx a Porphyrio.
Supponimus differentiam inter accidens praedicamentale et accidens praedicabile, quae consistit in hoc quod accidens praedicamentale contraponitur substantiae, quae est primum praedicamentum, et sic solum stat pro accidente inhaerenti; accidens autem praedicabile contraponitur praedicato essentiali, et sic quidquid non convenit essentialiter, vel necessario, dicitur accidens praedicabile, sive sit aliquid reale, sive rationis, sive inhaerens, sive subsistens.
Igitur in praesenti Porphyrius tres definitiones tradidit de accidenti. Prima est: Accidens est quod adest, et abest, sine subjecti corruptione. Secunda : Accidens est, quod eidem inesse et non inesse potest. Tertia : Accidens est, quod neque est genus neque species, neque differentia, neque proprium, semper autem inest in subjecto. Circa quae duo sunt explicanda in praesenti articulo. Primum : Utrum definiatur hic accidens primo intentionaliter, vel pro secunda intentione hujus' quinti praedicabilis? Secundum est : Quomodo intelligendae sint illae particulae definitionis: quod adest, et abest sine subjecti corruptione?
Circa primum, existimant aliqui, ut Martinez, hic super cap. de accidente, definiri secundam intentionem, quia definitur aliquid, quod obvenit accidenti per intellectum,
non in re; licet enim adesse uni et abesse ab alio realiter conveniat accidenti, tamen adesse et abesse ab eodem subjecto non convenit in re, sed per rationem, praesertim accidenti inseparabili. Et alii ex eo probant, quia si definiretur hic accidens pro prima intentione, non conveniret omni praedicato quod potest adesse et abesse; non enim conveniret entibus rationis, quae non sunt primae intentiones, sed secundae, et tamen multa ex illis praedicantur praedicatione quinti praedicabilis, ut cum dico : Animal est genus.
Nihilhominus respondeo: Definitionem traditam convenire substrato, seu primae intentioni hujus quinti praedicabilis; posse tamen aliquid addendo accommodari secundae intentioni. Et intelligimus pro substrato hujus quinti praedicabilis non solum primam intentionem realem, sed quodcumque praedicatum accidentale, etiam si sit ens rationis. — Est manifesta ratio : Quia id, quod explicant istae definitiones, invenitur etiam in accidenti singulari et individualiter accepto; sed quidquid invenitur in singularibus et ad illa descendit non pertinet solum ad secundam intentionem praedicabilitatis et universalitatis, quia haec non descendit ad singularia; ergo hic prima intentio accidentalis definitur. Major probat.: Quia adesse et abesse in subjecto etiam convenit accidenti singulari, ut patet tum in accidente separabili, quod aliquando adest, aliquando abest in singulari, sine subjecti corruptione, tum in accidente inseparabili, quod etiam individualiter acceptum non dependet ab eo subjectum, seu natura cui inest, licet conservatio individualis aliquando dependeat; ergo id quod explicant istae definitiones convenit etiam accidentibus singularibus.