Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 390
Si quis autem velit secundae intentioni accidentis accommodare. definitionem accidentis, oportet subintelligere particulam de multis, didendo quod accidens est quod praedicatur de multis, ut praedicatum, quod adest et abest praeter subjecti Corruptionem.
Unde patet solutio fundamenti contrarii. Dicimus enim ad primum, quod adesse uni et eidem subjecto, accidenti convenit in re, tam in ipso accidente separabili, quam inseparabili, eo quod contingenter, et non necessario connectitur subjecto. Nihil autem aliud illa verba significant, quam contingentiam convenientiae.
Adsecund.: Dicitur quod etiam in entibus rationis potest inveniri prima intentio, sicut sunt multae negationes et privationes et denominationes extrinsecae; potestetiam una secunda intentio materialiter substerni, et denominari accidentaliter ab alia secunda intentione. Et sic induit quasi modum primae intentionis respectu ejus cui substernitur.
Instabis : Adesse et abesse in praedicta definitione sumitur secundo intentionaliter, pro eo quod est affirmari vel negari sine subjecti corruptione; ergo traditur per id quod est secundae intentionis, scilicet affirmationem et negationem.
Respondetur in primis : Hoc non convincere quod haec definitio tradatur per secundam intentionem universalitatis hujus quinti praedicabilis, sed per secundam intentionem affirmandi et negandi, quod pertinet ad secundam operationem intellectus. Deinde dicitur quod affirmari et negari potest utroque modo sumi : et fundamentaliter, quod est primae intentionis, et invenitur in omni accidente etiam singulari; et formaliter pro secunda
intentione affirmandi et negandi, prout statim explicabimus.
Circa secundum punctum, controversia est inter auctores, quomodo debeat intelligi illa particula : adest et abest, etc. An intelligatur de reali praesentia et absentia, an vero de affirmatione et negatione. Nam quod non possit intelligi de reali praesentia et absentia illud videtur convincere, quia accidens inseparabile non potest realiter adesse et abesse, alioquin esset separabile. Si vero dicatur intelligi secundo intentionaliter, pro affirmari et negari, sequeretur omne accidens esse separabile, quia nullum est, quod per intellectum non possit spparari, etiam ipsum proprium, sine quo subjectum potest optime intelligi. Nec per hoc evaditur, sed supponitur realis praesentia et absentia, quia affirmatio et negatio vel est vera, vel falsa. Si falsa, ergo falsum est quod accidens adsit et absit sine subjecti corruptione. Si vera, ergo ita est a parte rei, quod adest et abest in re, ergo datur praesentia et absentia accidentis realis. Si dicatur non intelligi adesse et abesse de affirmatione et negatione per modum compositionis, sed per modum simplicis praecisionis intelligentis unum sine alio.
Contra est: Tum quia hoc expresse adversatur Divo Thomae, quaest. de Sjftritual. Creatur., articulo ultimo, ad 7 ; et Opusc. xlviii, cap. de accidente. Tum quia hoc modo etiam proprium adesse et abesse potest a subjecto, scilicet per simplicem cognitionem praescindendo, sive intelligendo unum sine alio.
Propter hoc aliqui singularem viam secuti sunt, dicentes quod in hac definitione debet intelligi idem accidens posse adesse et abesse respectu diversorum subjectorum, intra adaequatam sphaeram eorum quibus convenire potest, et sic con-