Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 391
venit omni accidenti quantumcumque inseparabili; v. g., albedo. habet multa corpora pro subjecto adaequato, scilicet nivem, lapidem, hominem, etc.; totam adaequationem non potest abesse, intra illam tamen adaequationem alicui determinato abest alicui vero adest. Ita Martinez, sup. cap. de aceid.
Cseterum hic modus sentiendi verus non est. Tum quia Porphyrius loquitur de accidente separabili et inseparabili tanquam de diversis; in hac autem sententia omne accidens est inseparabile ab adaequatione omnium subjectorum suorum, est vero separabile ab jnadaequatis subjectis. Tum etiam quia tunc sensus definitionis erit, quod accidens partim adest et partita abest sine subjecti corruptione. Sed respectu cujus subjecti? Si respectu totalis et adaequati, ab hoc nunquam potest abesse; si respectu partialis, aliquando datur subjectum aliquod determinatum a quo non polest abesse, sicut albedo respectu nivis. Quare hoc non evitat, sed auget difficultates. Denique quia dari potest aliquod accidens separabile a tota adaequatione sui subjecti; ergo saltem respectu illius patitur eadem difficultates, quomodo intelligenda est definitio, quod adest et abest sine subjecti corruptione. Antecedens constat; nam esse grammaticum est accidens, et potest separari ab omni homine, ut patet si tantum sint duo homines in mundo non grammatici; et similiter dormire est accidens quod potest separari in tali casu, si uterque homo vigilaret.
Quapropter dicendum est: Per illa verba, adest et abest sine subjecti corruptione, nihil aliud significari, quam contingentium accidentis, quod praedicatur, et indemnitatem subjecti in sua quidditate ex convenientia vel disconvenientia talis accidentis. —, Quod videntur
communiter sentire qui definitionem quinti praedicabilis sic explicant, quod est illud, quod dicitur de pluribus in quale contingenter. Unde neque consistit in hoc quod est adesse vel abesse per realem praesentiam, vel affirmari et negari per predicationem intellectus praecise, sed in tali fundamento negationis vel affirmationis, quod sine dissolutione quidditatis et naturae subjecti possit aliquid accidens convenire, vel disconvenire subjecto.
Quae resolutio et explicatio sumenda est ex D. Thoma, quaest. ii de Anima, art. xn, ad 7., ubi totam difficultatem sic resolvit: «Tria, inquit, sunt genera accidentium, quaedam causantur ex principiis speciei, et dicuntur propria, sicut risibile homini; quaedam causantur ex principiis individui, et hoc dicitur vel quae habent causam permanentem in subjecto, et haec sunt accidentia inseparabilia, sicut masculinum et fremininum, et alia similia; quaedam vero habent causam non permanentem in subjecto, et haec sunt accidentia separabilia, ut sedere et ambulare; est autem commune omni accidenti quod non sit de essentia rei, et ita non cadit in definitione rei, unde intelligimus quod quid absque hoc quod intelligans aliquod accidentium ejus. Sed species non potest intelligi sine accidentibus, quae consequuntur principium speciei, potest tamen intelligi sine accidentibus individui etiam inseparabilibus; sine separabilibus vero esse potest non solum species, sed etiam individuum. » Ita S. Doctor.
Ex cujus doctrina colligimus quod illa particula: adest et abest sine subjecti corruptione, idem est ac dicere: Convenit subjecto sine dissolutione quidditatis et naturae ejus in praedicatis essentialibus. Quod vero accidens sit separabile, vel insepa-