Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 392
rabile, non respectu speciei et naturae subjecti, sed respectu individuorum sumitur, in quibus aliquando habet causam permanentem, aliquando transeuntem. Et ita potest accidens convenire, vel abesse a subjecto cum corruptione individui, non tamen cum corruptione speciei, sed cum indemnitate illius. In quo distinguitur a proprio, quod si abest, id est si non convenit, neque connectitur cum specie dissolvitur species. Et ex hoc constat quod individuum dependere potest in sui conservatione et existentia, imo in ipsa individuatione, ab accidentibus; species autem et quidditas a nullo accidente dependet. Et ita quaecumque affirmatio vel negatio, convenientia vel disconvenientia accidentis ad subjectum semperest sine corruptione, sed cum indemnitate quidditatis.
Et bene nota quod illud adesse et abesse non sumitur hic pro eo quod est inheerere, vel non inhaerere, id enim soli accidenti praedicamentali convenit, sed sumitur pro eo quod est convenire, vel disconvenire accidentaliter. Neque negamus quod ly adesse et abesse, significet affirmari vel negari, sed non solum hoc, sed etiam fundamentum illius, quod est convenire, vel non convenire naturae specificae sine hoc quod dissolvat essentialem praedicatorum ejus connexionem. Ex quo sequitur quod possit affirmari vel negari cum indemnitate quidditatis in subjecto; et in hoc consistit contingentia accidentis in conveniendo, vel disconveniendo subjecto.
Ad fundamenta opposita. Dicitar ad primum : Quod accidens inseparabile non potest adesse et abesse secundum realem absentiamet praesentiam respectu individui, in ordine ad quod sumitur ista distinctio separabilis et inseparabilis. Respectu tamen speciei, sive quiddita-
tis, in ipso subjecto potest adesse et abesse, id est convenire, vel disconvenire sine destructione subjecti in sua quidditate, licet in sua existentia destruatur.
Ad secundum dicitur: Quod omne accidens separari potest ab ipsa specie, seu quidditate, transeat; ab ipso individuo et existentia ejus, quae sequitur individuationem, nego : quia potest habere causam permanentem in illo ; separabile autem et inseparabile dicitur in accidentibus respectu subjecti ex parte individuationis, adesse autem et abesse sine subjecti corruptione respectu quidditatis. Et sic potest intelligi de adesse et abesse realiter. et affirmari et negari vere sine corruptione subjecti 5x parte quidditatis, licet non sine corruptione ex parte individuationis, vel existentiai, quoniam individuationem sequitur. Vel secundo adesse et abesse sumitur conditionate, id est sive adsit sive absit accidens, sine subjecti corruptione ex parte quidditatis id fiet.
Quod si instes: Quia separatio, vel convenientia respectu speciei, ut distinguitur ab individuo, est secunda intentio rationis, quia species non distinguitur ab individuo nisi per rationem, ergo definitio haec intelligitur secundo intentionaliter. ,
Respond.: Quod nomine speciei non intelligimus ipsum statum abstractionis ab individuis, sed naturam ipsam specificam, quae etiam in individuis reperitur, unde potius utimur nomine quidditatis, dicendo quod accidens adest et abest sine corruptione quidditatis etiam individualiter sumptae in subjecto.
Adhuc tamen inquires: Quomodo per hoc distinguatur accidens a proprio, siquidem etiam proprium potest intelligi et separari ab essentia sine corruptione ipsius quidditatis, cum sit extra definitionem illius?
Respond.: Ex D. Thoma, quaest. de