Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 393
Spiritualibus creat, citata, artic. ultimo, ad 7, ubi inquit: « Quod duplex est operatio intellectus, alia qua intelligit quod quid est, et tali operatione potest intelligi essentia rei et sine proprio, et sine accidente, cum neutrum eorum ingrediatur rei essentiam. Alia est operatio intellectus dividentis et componentis, et sic potest intelligi substantia sine accidentali praedicato, etiam si secundum rem sit inseparabile, sicut potest intelligi corvus albus; non enim est ibi repugnantia intellectuum, cum oppositum praedicati non dependeat ex principiis speciei, quae significatur nomine in subjecto posito. Hac vero operatione intellectus non potest intelligi substantia sine proprio; non enim potest intelligi quod homo non sit risibilis, aut triangulus non habeat tres angulos aequales duobus rectis; hic enim est repugnantia intellectuum, quia oppositum praedicati dependet ex natura subjecti : » Ita D. Thomas. Ex quo colligitur non solum solutio argumenti, sed etiam quod, licet propositio in qua accidens inseparabile negatur de subjecto et in qua negatur proprium, utraque sit falsa, quia in re non ita es^, tamen falsitas unius plus destruit quam alterius. Ex eo enim quod negetur convenire accidens inseparabile non destruitur quidditas ; si autem negetur convenire propria passio et radicari innatura, destruitur essentia. Quod tamen non tollit quin de facto possit Deus propriam passionem separare a subjecto, non quantum ad convenientiam, sed quantum ad existentiam.
Dices : Mors est praedicatum accidentale respectu animalis, et tamen non solum corrumpit individuum, sed etiam naturam, quia conceptus naturae animalis non compatitur cum conceptu mortis; ergo datur aliquod accidens quod des-
truit subjectum, etiam quantum ad quidditatem. Et omitto hoc praedicatum existens, quod dicitur quidem contingenter de ente creato, et tamen non abest sine corruptione ejus, caelerum absentia existentiae non inducit quidditatis corruptionem, sicut conjunctio mortis, quando praedicatur.
Resp. : Quod illud praedicatum mors, vel potest sumi pro morte in facto esse, vel in fieri, ut quando homo agit animam, dicitur mori. Si sumatur hoc secundo modo, est praedicatum accidentale respectu hominis, et verificatur pro eo tempore quo propinquat morti, nec tollit essentiam hominis, sed eam supponit, disponit autem ad corruptionem. Si primo modo sumatur, sic non est praedicatum quinti praedicabilis: Homo est mortuus, quia respectu hominis est praedicatum repugnans, respectu cadaveris est praedicatum essentiale. Et sic ly homo alienatur in illa propositione ab illo praedicato mortuus, et stat pro homine non vivo, qui aequivoce est homo; sic est propositio essentialis. Si autem non alienetur, sed maneat in suo significato proprio ly homo, sic praedicatum non verificatur de subjecto, sed ei repugnat, et ita non pertinet ad quintum praedicabile. Si autem sumatur per ampliationem, ut sit sensus : Homo est mortuus, id est: Qui fuit homo est mortuus, sic etiam propositio est essentialis, quia id quod fuit homo nunc est cadaver, et sic essentialiter illi convenit tale praedicatum. Aliqui etiam dicunt verificari hanc propositionem per synecdochen, id est ratione partis, quia corpus, quod est mortuum, est idem, quod fuit in homine, ratione materiae.
Ultimo inquires : An omne accidens sit propria passio respectu alicujus subjecti, ad quod persequatur? Aliqui affirmative respondent. Sed