Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 394
verius est non omnia accidentia esse proprias passiones, nec sequi ex principiis formalibus natur@, sed quaedam sequi ad principia materialia ct individuantia ; qu@ est expressa sententia D. Thom@, vn cap. de Ente et essent.; et ini, distinet. xvii, q. i, art. i, ad 2; et i Post., lect. xiv. Et constat manifeste in aliquibus accidentibus, quae non immediate sequuntur ad substantiam, sed ad aliqua alia accidentia, ut actus immanentes, species repraesentantes, habitus supernaturales, et in corporibus pulchritudo, sanitas, aegritudo et similia, quae sunt accidentia contingenter convenientia, et non necessario, neque ex principiis naturae. Et talia accidentia prius conveniunt individuis quam speciei ; e contrario autem propriae passiones prius conveniunt speciei quam individuis, licet quantum ad inhaerentiam prius substententur ab individuis, quae sunt prima substantia.
Et si dicas : Quod omne quod convenit per accidens reduci debet ad id quod convenit perse. Resp.: Quod reducitur ad id quod est per se non quantum ad connexionem necessariam cum aliquo subjecto a quo dimanat, sed quantum ad causalitatem efficientem, vel finalem, quia non per accidens causatur ab aliqua causa, sed per se; non enim est necesse quod omne quod convenit per accidens reducatur ad omnem modum per se, sed sufficit quod ad aliquem, sicut est ad causalitatem per se, licet non ad connexionem per se cum subjecto.
ARTICULUS II.
Quomodo accidens dicatur quintum praedicabile, et respectu quorum inferiorum.
Tria breviter in hoc articulo tractanda sunt.. Primum : Quomodo ac-
cidentale praedicatum verificetur de subjecto, an ratione nominis, vel ratione rei, quae illi inhaeret? Secundum : Respectu quorum inferiorum dicatur quintum praedicabile, an respectu suorum singularium, ut album respectu hujus et illius albi; an respectu subjectorum? Tertium : An solum praedicetur quintum praedicabile respectu subjectorum existentium, vel etiam respectu possibilium ?
Ad primum aliqui affirmant quod, cum accidens praedicatur de subjecto, nudum nomen praedicatur; dicit enim Philos., c. v, in Anteprandicamentis, quod eorum, quae in subjecto sunt, nomen praedicari de subjecto nihil prohibet, rationem vero impossibile est praedicari. Cujus ratio est, quia praedicatio per verbum substantivum est dicit identitatem praedicati cum subjecto, haec autem non datur inter subjectum, quod est substantia, et accidens.
Nihilominus oppositum omnino dicendum est, scilicet praedicari in istis praedicationibus accidentalibus non ipsum nomen, sed rem significatam per nomen, denominative tamen.—Et deficit valde haec sententia, quia non distinguit denominationem fieri dupliciter : primo ex parte nominis, ut album ab albedine; secundo ex parte formae significatae, etiam si in eodem nomine non participent, sicut ab officio derivatur hoc nomen officiosus, non quantum ad nomen, sed quantum ad rem significatam ab effectu, seu diligentia, unde non praedicat nomen, sed rem ; et constat mahifeste quod, quando dico Petrum esse album, non verifico hoc ratione nominis, sed ratione rei significat@; si enim nomen illud verificatur de Petro, oportet quod ratione sui significati verificetur, non ratione ipsius vocis; ridiculum enim esset dicere quod Petrus est illa vox album, significa-