Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 400

voces, quibus ut instrumentis utitur ad res coordinandas simplici operatione in praedicamentis, compositione vero in propositionibus, discursu in syllogismis. Unde non aliter agit hic de vocibus et conceptibus, ut instrumentis ordinantibus praedicamenta, quam ibi, ut ordinantibus propositiones, et syllogismos.

Summa capitis 1, de aequivocis, ctc.

Tres definitiones continet hoc caput. Prima est aequivocorum, hoc modo : ^Equivoca dicuntur ea, quorum nomen commune est, ratio vero substantiae nomini accommodatae diversa; sicut canis dicitur de animali et de sidere, homo, de vero et picto. Secunda definitio est univocorum, et sic habet : Univoca dicuntur, quorum nomen commune est, et ratio substantiae nomini accommodatae eadem; ut homo respectu Petri et Pauli. Tertia definitio est denominatorum : Denominativa dicuntur, quae ab aliquo nominis appellationem habent, solo differentia casu; ut a grammatica grammaticus denominatur. Traduntur istae definitiones de aequivocis aequivocatis, et univocis univocatis, id est rebus significatis, non nominibus significantibus aequivoce, vel univoce; ideo ponitur in definitione dicuntur, non significant, vel sunt.

Summa capitis II, de complexis, ctc.

Hoc caput continet duas partes. Prima continet duas divisiones. Secunda continet unam definitionem. Prima divisio est eorum, quae dicuntur : Quaedam complexe dicuntur, ut: Homo currit; quaedam incomplexe, ut homo, lapis, etc. Se-

cunda divisio eorum quae sunt, seu: Rerum praedicamentalium quaedam de subjecto dicuntur, et in nullo subjecto sunt, id est inhaerent, ut universales substantiae, quae praedicantur, seu dicuntur de inferioribus, sed non inhaerent. Quaedam in subjecto sunt, et de subjecto non dicuntur, ut accidentia singularia. Alia nec in subjecto sunt, nec de subjecto dicuntur, ut substantiae singulares. In secunda parte ponit definitionem eorum, quae in subjecto existunt : Id in subjecto esse dico, quod est in aliquo non ut pars, ut sit autem seorsum ab eo, in quo inest, fieri nequit.

Summa capitis III, de regulis.

Duas regulas tradit, quae deserviunt ad cognoscendas lineas praedicamentorum, et quantum ad progressum a superioribus ad inferiora, quod pertinet quasi ad profunditatem, seu altitudinem praedicamenti, et quantum ad progressum ad ea, quae ponuntur ad latera, scilicet differentias, quod pertinet quasi ad latitudinem. Prima regula : Cum quidpiam de quopiam praedicatur ut de subjecto, quae dicuntur de praedicato, dicuntur etiam de subjecto ; ut si homo dicitur de Petro, et animal dicitur de homine etiam animal dicitur de Petro, et rursum quod dicitur de animali, dicentur de homine et de Petro.

Secunda regula : Quando genera non sunt subalternatim posita, id est unum sub alio coordinatum, differentiae eorum diversae sunt; quando vero sunt subalternatim posita, differentiae possunt esse* eaedem ; sicut animal, quod est in substantia, et scientia, quae est in qualitate, non habent eaedem differentias, bene tamen animal et corpus, quae sunt in eaedem coordinatione.