Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 401

Summa capitis IV.

Duo facit in hoc capite. Primo dividit ea quae incomplexa, seu simplicia sunt in decem praedicamenta, scilicet substantiam, quantitatem, etc., quae supra numeravimus. Secundo probat istas voces esse simplices, quia omnis oratio, aut est vera, aut falsa, sed nulla istarum vocum incomplexarum est vera aut falsa, ergo non est complexa sed simplex.

QILESTIO XIII.

DE ANTHPRVEDICAMENTIS ET ANALOG18.

ARTICULUS I.

Quid sint antepraedicamenta et cur de illis hic egerit Aristoteles.

Diximus superius antepraedicamenta continere quaedam quasi praeambula et praerequisita ad coordinationem praedicamentorum constituendam et discernendam. Talia ergo praerequisita sunt quatuor distinctiones, seu conditiones, quas hic Aristoteles praemittit. Prima distinctio, seu primum antepraedicamentum est divisio univocorum, aequivocorum et denominativorum. Secundum est distinctio complexorum et incomplexorum. Tertium antepraedicamentum est distinctio eorum, quae sunt in subjecto, et eorum, quae dicuntur de subjecto. Quartum est distinctio eorum quae ad rectam lineam praedicamentorum pertinent, et eorum quae ad latus et indirecte se habent, quod per duas regulas antepraedicamentales explicat. Ipsa autem divisio entis in diversa praedicamenta non pertinet

ad antepraedicamentum, sed notificatio est ipsorum praedicamentorum.

Ratio primi antepraedicamenti est, quia ad ordinationem praedicamentorum intelligendam oportet considerare triplicem respectum. Primus est ad ea praedicata, quae sunt supra omnia praedicamenta. Secundus est ad ea, quae in eodem praedicamento coordinantur. Tertius est eorum, quae sunt in uno praedicamento, ad eaquam sunt in alio. Et similiter oportet considerare convenientiam, vel disconvenientiam in nominibus, quia Logicus non agit de rebus nisi prout nominibus et conceptibus explicantur. Respectus ergo praedicamentorum ad ea quae sunt supra praedicamenta est respectus analogorum, vel aequivocorum, quia non conveniunt praedicamenta in aliquo superiori univoco. Respectus ad ea quae in eodem praedicamento ordinantur est univocorum, quia est secundum eamdem rationem, et non solum secundum idem nomen. Respectus vero unius praedicamenti ad aliud est secundum denominationem, quatenus unum accidentaliter se habet ad aliud; nam essentialiter non potest comparari unum praedicamentum ad aliud, quae enim essentialiter communicant, sunt in eodem praedicamento. Et ideo necesse fuit-agere de aequivocis, et univocis, et denominativis tanquam de primo antepraedicamento explicante istum triplicem respectum, sine quo coordinatio et adunatio praedicamentorum non potest explicari.

Ratio autem secundi antepraedicamenti est, quia praedicamenta sunt coordinationes rerum simplicium, non complexarum; ponuntur enim naturae in praedicamentis, quae habent unicam definitionem et quidditatem, quod enim non habet