Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 402
unitatem et quidditatem in essentia non est simpliciter ens, sed plura entia. Unitas enim est passio entis. Oportet ergo in coordinationibus essentiarum ponere naturas incomplexas, quae solum sunt quidditates definibiles. Et sic debuit poni pro alio antepraedicamento distinctio complexorum et incomplexorum.
Ratio tertii antepraedicamenti est quia istae series, seu coordinationes praedicatorum in quolibet praedicamento, dicuntur penes subjici et praedicari, id est penes subjecta et praedicata superiora et inferiora; necesse est ergo ad coordinationes istas formandas distinguere quid sit esse in subjecto, et dici de subjecto. Nam esse in subjecto pertinet ad aliquid reale, scilicet ad accidens quod inhaeret; et dici de subjecto, ad aliquid intentionale, scilicet ad praedicatum quod de aliquo dicitur. Et sic facit Aristoteles quatuor combinationes. Nam quaedam dicuntur de subjecto, sed non sunt in subjecto, ut substantiae universales, quae praedicantur de inferioribus, sed non inhaerent; alia per aliud extremum sunt in subjecto, sed non dicuntur de subjecto, sicut accidentia singularia, quae inhaerent, ut haec albedo, sed non praedicantur quia non sunt superiora; alia nec dicuntur, nec sunt in subjecto, ut singulares substantiae, v. g. hic homo; alia denique dicuntur, et sunt in subjecto, ut accidentia universalia, v. g. album. Atque ita in hoc tertio antepraedicamento distinguit Aristoteles duplex genus entium, scilicet substantiam et accidens, et duplex genus intentionum, scilicet universalitatis et singularitatis, quod totum maxime conducit ad formandum istas coordinationes praedicamentorum accidentium et substantiae secundum singularitatem et universalitatem.
Denique ratio quarti antepraedicamenti
ea est, quia in coordinatione praedicamentorum necesse est cognoscere tam connexionem eorum quae in recta linea ponuntur, quod pertinet ad collocationem rectam praedicamenti, quam connexionem, vel separationem eorum quae ponuntur ad latus tanquam differentiae. Et sic tradit duas regulas. Prima est: Quando aliquid praedicatur de aliquo subjecto, quaecumque dicuntur de praedicato dicuntur de subjecto. Et est sensus: Quando aliquid dicitur de subjecto, id est de inferiori sive sit simpliciter subjectum infimum, ut individuum, sive non sit omnino infimum, sicut species, quidquid est universale respectu illius inferioris se habet tanquam praedicatum illius. Et sic quidquid de tali praedicato dicitur, et respectu ipsius praedicati universale est, etiam dicetur, et erit universale respectu illius inferioris subjecti et contenti sub tali praedicato; et sic illa regula deservit ad coordinationem directae lineae praedicamentalis intelligendam, quae ex praedicatis superioribus et universalibus, et inferioribus sub illis contentis coalescit.
Secunda vero regula est: Generum non subalternatim positorum, id est quorum unum sub altero non ponitur, non sunt eadem essentiales differentiae. Si autem, subalternatim ponantur easdem differentias habere possunt, id est participare superiores differentias, quia istae, cum constituant genera superiora, cum ipsis ad inferiora descendunt. Genera autem subalternatim esse posita dupliciter possunt intelligi: vel quia unum sub altero ponitur, vel quia utrumque sub uno tertio, sicut animal et planta, unum non ponitur sub alio, sed utrumque sub vivente. Et ideo dicendum est quod, ut aliqua genera simpliciter et omni modo careant eisdem differen-