Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 403
tiis, oportet quod neutro modo sint subaltematim posita et consequenter pertineant ad diversa praedicamenta, quia si sunt sub uno tertio genere, saltem differentiam illius generis eamdem participant; sed quia unum non participat differentiam alterius, sed ambo differentiam superiorem sui generis, sub quo tanquam sub tertio continentur, ideo non dicuntur habere eadem differentias quasi ab uno genere ad aliud communicatas, sed ab uno tertio superiori derivatas.
Sed oportet bene notare: Quod contingit diversa genera similes habere differentias quibus dividantur, sicut potentia dividitur in cognoscitivam et appetitivam ut in duo genera, et quodlibet illorum in corporalem et spiritualem; et similiter e contra spiritualis potentia dividi potest in cognoscentem et appetitivam, et quantitas dividitur in continuam et discretam, et unaquaeque earum in successivam et permanentem. Et similiter propositio dividitur in eategoricam et hypotheticam, et unaquaeque earum in affirmativam et negativam. Gaeterum istae differentiae si sunt essentiales et formales, licet similes videantur, revera tamen sunt diversae, et non possunt esse ejusdem rationis; quod patet, quia constituunt formaliter naturas diversas, ergo ipsae non possunt esse ejusdem rationis. Unde est regula generalis sancti Tbomae, i-ii, quaestione Ixxii, art. v, quod differentia quae constituit diversitatem specierum nunquam invenitur nisi in speciebus diversis, sicut rationale et irrationale, animatum et inanimatum nunquam possunt inveniri nisi in diversis speciebus. Differentia autem quae non constituit diversitatem speciei, sed in diversis speciebus invenitur, non repugnat inveniri etiam in his, quae sunt ejusdem speciei; ut in cygno et
corvo, quae sunt diversae speciei, invenitur albedo et nigredo, quae etiam in duobus hominibus inveniuntur. Si ergo differentiae allatae sunt constitutivae et essentiales, poterunt esse similes, sed non sunt eaedem, sicut corporeum et spirituale, quod dividit potentias et quod dividit substantias, non est idem corporeum et spirituale; et adhuc inter ipsas qualitates et potentias corporeum et incorporeum diversae rationis invenitur, sicut alia est spiritualitas appetitivi, alia intellectivi. Et in propositione categorica et hypothetica diversa affirmatio et negatio est, quae dividit unam, atque dividit alteram. Bipes autem et quadrupes non sunt differentiae per se constitutivae, sed accidentales, ut ex D. Thoma, supra diximus. Quare nunquam differentiae per se et formaliter constitutivae sunt ejusdem rationis in diversis generibus, vel speciebus.
ARTICULUS II.
De diffinitione et divisione aequivocatum.
/Equivoca definivit Arist. : Quod dicuntur ea quorum nomen commune est, ratio vero substantiae significata diversa. In qua definitione clare constat voluisse agere de aequivocis aequivocatis : tum quia definivit in plurali aequivoca; tum quia dicit : Quorum nomen commune est. Non ergo ipsum aequivocum aequivocans, quod est nomen, sed ea quae nomine significantur definivit. Et haec sunt aequivoca aequivocata. Sed quia non dicuntur ajquivocata nisi ratione intentionis alicujus, quae dicitur aequivocatio; et haec, ut statim dicemus, non convenit rebus significatis nisi ut subsunt nomini, non vero conceptui ultimato, ideo traditur definitio per nomen in ordine ad