Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 404
quod sumitur intentio aequivocationis.
Particulae definitionis non indigent longa expositione. Dicitur: quorum nomen, id est vox significativa, sive sit proprie nomen, sive verbum, vel quilibet alius terminus significativus. Dicitur: ratio significata diversa, sumendo ly rationem, ut bene notat Gajetanus, in praesenti, pro conceptu significato per nomen, et praecipue pro conceptu objectivo. An vero etiam conceptus formalis debeat esse diversus statim dicemus. Et dicitur: ratio substantiae, id est quidditatis, seu rei, quia aequivoca significant res diversae quidditatis, alias essent univoca, si pro eadem quidditato significarent.
Definitum autem in hac definitione explicandum est sicut in aliis definitionibus logicalibus, ut diximus de definito generis, quod est ipsa intentio secunda in concreto, prout convenit aequivocis aequivocatis.
Insurgunt tamen aliquae breves difficultates ad pleniorem explicationem eorum, quae de «aequivocis dicuntur. Prima : An detur pura aequivocatio in conceptu mentis ultimato, sicut in voce? Ad quod breviter respondimus, i lib. Summul., cap. vi, negative. Et fundamentum est: Quia aequivocum est quod significat plura significata in quantum diversa, id est in quantum in nullo conveniunt; si enim significaret plura ut conveniunt in aliquo, ut simpliciter uno, vel saltem proportionaliter uno, non esset pura aequivocatio, sed univocatio, vel analogia. Conceptus autem, cum sit naturalis similitudo rerum, non potest esse unus si objecta sunt plura et nullo modo una, quia unitas ejus in ratione repraesentationis et similitudinis sumitur ex aliqua unitate rei repraesentatae, ab objecto enim sumit specificationem, et consequen-
ter unitatem specificam. Si ergo objecta sic repraesentantur, ut plura, quod non prout conveniunt in aliquo, quod est repraesentare plura in quantum diversa, non remanet aliquid unde sumat unitatem ille conceptus, quia repraesentatio naturalis solum ab objecti unitate sumit unitatem.
Ex quo constat non esse similem rationem de ipsa voce, seu conceptu non ultimato, qui est conceptus vocis significativae; nam vox significativa non intrinsece significativa est, sed ex impositione; non autem repugnat eidem voci, accumulare plures impositiones, repugnat vero plures naturales repraesentationes eidem conceptui convenire, cum ejus essentialis ratio in repraesentatione consistat. Nec etiam est simile de analogia, quae respicit sua analogata non secundum rationem omnino diversam, sed aliquo modo unam, saltem proportionaliter, quod sufficit ad unitatem conceptus, ut postea dicemus, vel si ipsa non sufficit, multo minus sufficiet univocatio. Sicut etiam in sententia probabili subjectum et praedicatum in eadem propositione unica qualitate repraesentativa attinguntur, quia sub aliqua unitate saltem praedicationis et conjunctionis conveniunt.
Secunda difficultas: An nomen aequivocum sit dicendum unum nomen, vel plura, sicut propositio aequivoca vocatur propositio plures? Resp. simpliciter esse dicendum unum nomen, licet habeat plures significationes, quia unitas alicujus concreti accidentalis sumitur ex unitate subjecti, ut saepe affirmat D. Thomas, praesertim m p., q. m. ar. vii, ad 2. Sicut homo vestitus pluribus vestibus non dicitur plura vestita, sed unum vestitum, et unum corpus cum pluribus qualitatibus non dicitur plura qualia, sed unum: Numerantur enim concreta accidentalia ratione suppositorum, non ratione forma-