Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 405

rum, quae per se non habent esse, sed per subjectum. Cum ergo nomen, seu terminus sit concretum accidentale constans ex voce et significatione, numerari non potest, nisi multiplicetur subjectum, et non solum significationes, quae sunt formae. In ae.quivocis autem est una et eadem vox, habent enim nomen commune, igitur non sunt dicenda plura nomina simpliciter. Et haec est expressa sententia S. Thomae, licet aliqui recentiores contradicant; ut videri potest in Quodlib. iv, art. xvii, cum inquit: « Quod unitas, aut diversitas vocis significativaB non dependet ex unitate, aut diversitate rei significatae, alioquin non esset aliquod nomen aequivocum.» Et similiter in Opusc. xxxix, cap. iv, inquit: « Quod apparentia in fallacia aequivocationis est unitas dictionis ejusdem simpliciter. » Et videri etiam potest c. xxxm, i Contra Gent.; et ii Metaphys., lect. iii. Et constat ex definitione Philosophi, quia dicit aequivoca esse quorum nomen commune est, si autem non esset unum et idem nomen, nec esset commune. Nec dixit Philosophus: quorum vox ommunis est, sed quorum nomen; atque adeo non sufficit dicere quod aequivocum est unum materialiter ratione vocis, sed in quantum nomen.

Nec obstat quod propositio aequivoca, id est constans termino aequivoco dicatur propositio plures: dicitur enim plures non vocaliter sed mentaliter, quia non subordinatur uni propositioni in mente, in voce autem unica propositio est; unde dicit S. Thomas, Opus.xxxix, cap. v: a Quod sicut eequivocatio provenit ex eo quod dictio penitus eadem plura significat; sic amphibologia ex eo quod una oratio penitus eadem plura significat »; amphibologia autem est oratio constans termino «quivoco.

Sed dices: Nomen aequivocum habet plures formas constitutivas nominis, scilicet significationes, et solum habet unitatem subjecti, quod pertinet ad unitatem materialem, non ad formalem, quae sumitur a forma. Sufficit autem ad pluralitatem accidentium in concreto pluralitas ex parte form», licet subjectum sit idem. Tum quia alias omnia accidentia quae sunt in uno subjecto haberent eamdem unitatem et facerent idem concretum, v. g., in homine album, calidum, sanum essent idem concretum, siquidem desumitur ab unitate subjecti, quod cum sit absurdum, consequenter etiam dicendum est quod unitas numerica accidentis in concreto poterit multiplicari non multiplicato subjecto, sed solum forma. Tum etiam quia substantiva multiplicantur juxta multiplicationem suae formae, ut docet S. Thomas, i part., q. xxxix, -art. iv; ergo multo magis accidentalia, praesertim quando etiam substantive significantur, sicut ly nomen, ly terminus; nam minus videtur requiri ad multiplicationem accidentis, quam substantiae, praesertim cum multiplicatio sit de genere malorum, quae ex quocumque defectu nascitur: ergo si ad multiplicationem substantiae sufficit multiplicatio formae, etiam ad multiplicationem accidentium.

Respond.: Quod in pluralitate numerali aliud est quid requiratur tanquam ratio et principium multiplicationis numeralis, aliud quid requiratur tanquam conditio; in substantiis quidem ratio multiplicationis sumitur a diversitate formae, non quomodocumque, sed afferentis secum suppositum, quia haec conditio afferendi suppositum est connaturalis formae substantiali. Unde si desit, quantumcumque multiplicentur formae non fit numeratio individualis, sicut D. Thomas docet,