Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 406
nip., q. in. art. vii, in casu quo assumerentur a persona Divina tres naturae humanae. In accidentibus vero e contra, ratio multiplicandi numeraliter concreta formarum est multiplicatio suppositorum. Unde dicimus quod pluralitas accidentis sequitur pluralitatem formae, prout fuerit pluralitas; nam specifica sequitur pluralitatem formae absolute et in abstracto secundum principia formalia; pluralitas numerica sequitur formam ut suppositatam per se, si fuerit substantia, vel ut subjectatam in alio, si est accidens.
Et ad replic. : Quod omnia accidentia erunt in subjecto unum numero accidens. Respond.: Non sequi quod sintidem numero, nisi in quantum significantur intraeamdem formam specificam. Et sic licet homo sit calidus et albus, non tamen dicitur plura qualia, sed unum quale, quia accidentia diversae speciei, quae sunt in eodem subjecto non habent eamdem unitatem numericam, sed unumquodque habet suam intra suam speciem. Gaeterum concretionem secundum significationem ejusdem formae non multiplicant, nisi multiplicentur subjecta, quia ipsae formai non sunt ex se concretum, seu suppositum, sed ratione subjecti cui inhaerent.
Ad secundam replic. : Quod substantiva multiplicantur per multiplicationem formarum, jam diximus intelligi per multiplicationem formarum, quae important secum suppositum; alias si suppositum manet unum, formae non multiplicantur nisi specifice, et secundum nomina significantia diversam speciem, non secundum concretionem numeralem. Quod multe magis currit de accidentibus, etiam substantive significentur, quia ipsa secundum se non ferunt suppositum, sed concretionem habent ratione sub-
jecti. Et ita minus requiritur ad multiplicationem concretam accidentis quam substantiae, scilicet sola numeratio suppositorum; ad multiplicationem autem substantiae requiritur multiplicatio suppositi et formae, seu potius formae ut ferentis secum suppositum. Neque multiplicatio accidit ex quocumque defectu, sed talis multiplicatio scilicet numerica ex tali defectu, scilicet quia non multiplicantur supposita.
De aequivocis, seu analogis duas regulas tradidimus lib. i Summul., c. vi. Prima : Analogum per se sumptum stat pro famosiori significato, ut si dicas: Leo currit, stat pro leone vero, non metaphorico. Et intelligitur regula de analogis duorum conceptuum, ut sunt analoga attributionis, vel metaphorae. Quae regula habetur apud D. Thomam, in i, dist. ix, quaest. i, art. i, ad 2 : « Quando, inquit, aliquid dicitur absolute, intelligitur de eo, quod simpliciter est, sicut ens absolute dictum significat substantiam. » Secunda regula; Talia sunt subjecta qualia permittuntur a suis praedicatis. Quae etiam sumitur ex D. Thoma, q. vii de Verit., artic. v, ad 3, ubi inquit: « Quod aliquid simpliciter dictum intelligitur quandoque de eo quod posterius dicitur ratione alicujus adjuncti. » Et prima regula intelligitur de analogo per se sumpto sine aliqua restrictione, sive ex parte subjecti, sive ex parte praedicati; ratione enim unionis etiam subjectum restringit, ut si dicas: Pratum ridet, ly ridet stat metaphorice ratione unionis ad pratum. In secunda autem regula, cavene ponatur distributio a parte subjecti; illa enim impedit alienationem, quae restrictio quaedam est, et sic in rigore est falsum dicere: Omne ens est Deus; omnis homo est pictus, quamvis ex modo loquendi et non ex rigore logico concedatur