Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 407

haec propositio: Omnes reges Hispaniae sunt in ista aula, intelligendo de regibus pictis. Secundo observa ut, posita alienatione in aliquo analogo ex particula adjuncta, ut in hac: Homo est pictus, ubi stat pro homine picto, non pro vero, sua contradictoria detur sic: Nullus homo pictus est pictus, ut servetur idem subjectum cum eadem alienatione, quia si sic non fieret, in illa distributiva impediretur alienatio a distributione, sicut etiam impeditur a negatione, ut cum dicitur: Homo non est pictus, ibi non applicatur, sed removetur alienatio, ut etiam in hac: Deus non generat, non restringitur ly Deus ad standum pro Patre, ut S. Thomas docet, i par., q. xxxix, art. iv, ad 3.

ARTICULUS III.

Quid et quotuplex sit analogia.

Difficultates de analogia, quae satis metaphysicae sunt, ita copiose et subtiliter a Cajetano disputatae sunt in Opusc. de analogia nominum, ut nobis locum non reliquerit quidquam aliud excogitandi.

Ergo communis et vulgata sententia est analogiam esse mediam inter puram aequivocationem et univocationem, eo quod res significata nec est omnino eadem, sicut in univocis, neque omnino diversa, ut in aequivocis, sed in se quidem diversa, proportionaliter autem et secundum habitudinem una, quod tanquam manifestum docet S. Thomas, ii Metaph., lect. m. Aliqui tamen recentiore* existimant analoga quidem distingui ab Aristotele ab aequivocis a casu, sed simpliciter pertinere ad aequivoca, eo quod analogia est species quaedam aequivocationis, et ita oportet quod conservet genus illius, quod est habere ex parte rei significatae diversas rationes, et solum unum nomen. Unde

reducitur tota ratio analogiae, non ad rem significatam, quasi alia et alia non sit, sicut in aequivocis, sed ad causam significationis in nomine, quia scilicet habitudo unius ad alterum, vel ad plura, causa est quod nomen unius alteri applicetur. Et haec habitudo tunc analogia vocabitur, quando fuerit habitudo proportionis; si autem alia habitudo fuerit, dicitur aequivocum ad unum, sed non analogum.

Caeterum, licet verum sit quod si praecise attendamus significationem et graecismum illius nominis analogia, solum significat proportionem et ea quae ratione habitudinis proportionis unum sunt, qua ratione Philosophus, i Ethicor., et D. Thomas ibi, lect. vn, vocant unum secundum analogiam ea, quae sunt unum in habitudine proportionis, quae vero secundum alias habitudines unum sunt, vocant plurium ad unum vel ab uno, et Cajetanus ipse Opuscul. cit., cap. i, solam analogiam proportionalitatis vocat veram analogiam, reliquas abusive, quod etiam observat Magist. Soto, super cap. de aequivocis, art. n, corrollario i; tamen negari non potest quod ex usu scholae et sapientium analoga sumuntur generaliter pro his, quae nec pure aequivoca sunt, nec pure univoca, ex quacumque habitudine unitatem illam proportionalem et secundum quid habeant, ita quod ratio significata non sit pure diversa. Nam generaliter fatetur Aristoteles quaedam dari, quae nec aequivoce dicantur, neque univoce, et haec dicit D. Thomas analogice dici, ut constat praesertim ex iv Metaph., cap. i, lect. i, apud D. Thomam; vii Metaph., lect. iv, textu x; et xi Metaph., lect. hi; et xn, lect. iv, in fine; et quwst. ii de Verit., art. xi; et quaest. vii de Potentia, art. vn; et i p., quaest. xiii, art. vi. Et ipsam analo-