Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 408

giam dividit S. Thomas in analogiam attributionis, et proportionalitatis, seu habitudinis plurium ad unum, vel ab uno, aut aliis similibus nominibus, qu eequivalentistis; ut constat pr sertim ex illa queest. ii de Veritate, art. xi; et vii de Potent., art. vn; etin i, dist. xix, q. v, art. ii, ad 4. Et loquitur de analogia condistincta ab «quivocis simpliciter, qu sunt quivoca a casu. Et ratio est, quia ista omnia non significant res omnino diversas, sed aliquo modo unam, ergo aliquam differentiam habent ab «quivocis pure, et tamen nondum univoca sunt, quia non significant omnino idem. Quare ergo analoga non appellabuntur, ut ista differentia significetur?

Aliqui autem, ex eo quod analoga a nullis analogatis pr scindunt, neque etiam a modis, seu differentiis, sed in illis imbibuntur, ex parte rei nullam unitatem analogis tribuunt, sed solum in significatione vocis, ut P. Vasq., n tom. i p., disp. cxiv, cap. ii, et disp. cxxi, cap. ii. Gwterum illud primum nos admittimus, ut infr., art. v, ex D. Thoma et Cajetano probabitur. Sed secundum est omnino impossibile, quia est facere ens pure quivocum, quod toties negat Philosophus, ut qu st. seq., art. h, probabitur. Et propositiones, in quibus pr dicatur ens vel esse, constat rebus ipsis convenire; nihil enim magis reale quam esse, vel ens a quo quidquid reale est dicitur realitatem habere, si habet esse; ergo esse in communi, in quo omnia realia entia conveniunt, non appellationem dicit, sed veritatem realitatis. Quomodo autem unitatem habeat ille conoeptus infra declarabitur.

Quare constat ex dictis quod analoga sunt quidem species quivocorum, quatenus non significant omnino idem, sicut univoca. Cmterum

distinguuntur ab mquivoeis a casu quia non significant pure diversa, sed diversa qu proportionaliter sunt unum. Neque hoc solum tenet se ex parte significationis, seu caus significationis, sed etiam ex parte rei significat ; nam si ex parte rei significat non esset aliqua proportio et habitudo convenienti», ipsa significatio, seu applicatio ex parte significationis cum tali habitudine falsificaretur.

Ut ergo explicemus divisiones analogi supponenda est ipsa communis ratio analogi , deinde dividenda. Cum autem ex dictis constet analoga dici, qu rationem significant non omnino diversam, sed cum aliquali unitate, omnis autem unitas, in qua plura conveniunt, fundatur in convenientia, vel similitudine, aut identitate rerum, oportet discernere unitatem analogam ab univoca ex parte divers convenienti», seu identitatis unius ab altero. Dicuntur enim univoca convenire secundum unitatem simpliciter, seu convenientiam simpliciter, quia assimilantur in aliqua una natura, sive specifica, give generica. Analoga vero dicuntur convenire secundum unitatem proportionalem, quatenus non sunt res habentes paritatem, seu similitudinem in aliqua natura, sed dicuntur esse idem proportionaliter, non, qualiter: quod significantius hispanice exprimitur: Es lo mismo ensu tarent#, quasi dicas in sua mensura, et in sua proportione; dicitur enim proportio juxta D. Thomas, v. Ethic., lect. v, habitudo unius quantitatis ad aliam, quantitas autem habet rationem mensur»; et ideo unitas, seu convenientia proportionis est unitas commensurativa, seu juxta cujusque termini mensuram, non absolute. Univoca vero dicuntur, qu habent rationes absolute similes, id est, cum qualitate et pari-