Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 31

subjecto preesenti, dummodo etiam fuerit, aut futurus sit.

Secunda regula: Terminus significans inceptionem ampliat omnes terminos ante se et post se ad id quod est, vel erit; significans vero desitionem, ad id quod est, vel fuit; ut si dicas: Motus incipit esse, motus desinit esse. Idem dicitur de termino significante actionem incipiendi, vel corrumpendi, vel prioritatem et posterioritatem; ampliat enim terminum supra quem cadit actio incipiendi ad presesens et futurum; ut: Petrus aedificat basilicam, vel ad praesens et praeteritum, si significat corruptionem; ut: Petrus destruit domum. Ly domus et ly basilica ampliantur ad eam quae est, vel erit, aut est vel fuit.

Tertia regula: Verbum potest et \possibile positum in propositione, ampliat omnes terminos ad possibilia, ut: Homo potest esse albus, verificatur etiam de homine et albo possibili. Idem invenitur in terminis significantibus aptitudinem; aptitudo enim quaedam possibilitas est. Ampliantur autem subjecta ad possibilia, si significetur aptitudo ad existendum, non vero solum ad agendum; ut: Petrus est generabilis, vel corruptibilis ampliat etiam ad Petrum possibilem, non existentem; haec vero: Petrus est ambulativus, vel visivus, non ampliant subjectum, quia aptitudo ad agendum supponit esse subjecti, licet si propria passio sit conveniat etiam abstrahendo ab esse.

Quarta regula: Iste terminus imaginario, aut verbum imaginatur, ampliat omnes terminos antecedentes et subsequentes ad imaginabilia, ut: Corpus imaginario est chym®-ra. Similiter terminus significans actum animi interiorem, ut volo, intelligo, etc., ampliare potest terminum super quem cadit tanquam supra objectum usque ad imaginabilia; ut: Petrus intelligit chymseram, ampliatur ly chytnaera ad rem imaginabilem.

Restrictio est coarctatio a majori ad minorem suppositionem. Et potest fieri restrictio vel quoad tempus, ut: Petrus, qui fuit, non erit; vel quoad genus, scilicet fcemininum, vel masculinum, ut si sumatur: Aliquis homo est albus pro solis masculis, vel pro solis fmminis; et denique quoad supposita per adjectivum, vel per genitivum possessionis adjunctum; v.g.: Homo albus currit; equus hominis non currit; genitivum enim possessionis restringit sicut adjectivum. Et potest restrictio cognosci, seu fieri dupliciter, vel per copulam implicationis, ut: Petrus, qui est justus, est doctus; vel per simplicem adjectivi appositionem, ut: Petrus justus est doctus; Petrus, qui praeterit, non erit; Petrus preteritus non erit; imo habitudinem copula? implicationis pro suppositis ad qua} restringit, et pro tempore ad quod dicit ordinem, optime intelliges reducendo ad participium por modum adjectivi, ut: Petrus, qui est, erit, explicatur sic: Petrus existens ent; Antichristus, qui non est, erit, Antichristus non existens, erit. Et hoc servit pro regula cognoscendi quando terminus restringitur.

Regula} arguendi in ampliatione et restrictione sunt eaedem, quia amplum et non restrictum sunt idem; et sumitur amplum pro eo quod est superius, seu communius; non amplum autem seu restrictum pro eo quod est inferius. Et solent tradi sex regula}; sed reducuntur ad duas, quia solum duplici modo procedit consequentia, vel ab amplo ad non amplum, idestas superiori ad inferius; vel e converso a non amplo ad amplum, id est ab inferiori ad superius.

Prima regula: Procedendo ab amplo ad non amplum, sive a non