Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 409

tate ia aliqua natura; analoga vero, quifil deficiunt ab unitate, seu conveaientia absoluta, et solum habent eonvenientiam modo relativo, id est juxta proportionem, seu commensurationem. His suppositis, est duplex divisio analogorum. Prima est in analogiam proportionis et proportionalitatis. Analogia proportionis pluribus nominibus nominatur; solet enim etiam appellari analogia attributionis, eo quod ab uno principaliori solet fieri denominatio, seu attributio ad alia, ut a sanitate animalis fit attributio et denominatio ad urinam et medicinam, quae etiam dicuntur sana. Vocatur etiam analogia unius ad alterum, vel plurium ad unum, ob eamdem rationem, quia ab uno fit denominatio ad plura. Denique vocatur etiam analogia proportionis, quia fit ratione alicujus orrespondentiae, vel commensurationis inter plura; quae proportio aliquando est secundum determinatum excessum, ut proportio qn® est inter vires hominis et pondus quod ferre potest, aliquando est sola habitudo correspondentiae sine determinatione, ut inter creaturam et Deum ex D. Thoma, vu de Poten., art. x, ad 9; et ii de Verit., art. xi. Analogia autem proportionalitatis vacatur etiam secundum comparationem, eo quod fit secundum «qualitatem, vel comparationem ipsarum proportionum; nam, ut docet EL Thomas, v. Metaph., lect. v, « «qualitas in proportionibus vocatur proportionalitas. »

Definitur ergo analogum proportionis, seu attributionis : Quorum nomen commune est, ratio vero significata eadem est secundum terminum, diversa secundum habitudines ad itfam ; sicut sanum dicit eamdem rationem ex parte sanitatis, quae est in animali, diversas vero habitudines in urina et herba ad ipsam sanitatem animalis ut ad terminum.

Ita sumitur ex D. Thoma, xi Metaph., lect. m, ubi ista analoga sic definit, dicitque vocari analoga, quia proportionantur ad unum; et videri etiam potest Gajetanus, Opusc. cit., cap ii et m. Analoga proportionalitatis dicuntur : Quorum nomen commune est, ratio vero significata eadem secundum similitudinem, seu convenientiam proportionum. Ita sumitur ex D. Thoma, i Ethicor., lect. vii, et q. ii de Verit., art. xi; alique locis supra cit., et Cajet, nuper cit.

Verum est has species analogiae aliis nominibus exprimi a Div. Thoma ini, distinet, xix, quaest. v, artic. ii, ad 1; nam analogia proportionis, seu attributionis dicitur analogia secundum intentionem et non secundum esse, quia videlicet intentio illa, seu ratio, a qua denominatio fit, non est in omnibus analogatis secundum esse, sed in uno tantum, quod est magis principale. Analogia vero proportionalitatis vocatur ibi secundum esse et secundum intentionem, quia videlicet non parificantur analogata, seu non conveniunt in aliquo uno a quo habeant intentionem, seu denominationem, neque in aliquo uno, quod in omnibus habeat idem esse, sed oportet quod unumquodque habeat suam rationem intrinsecam diversam ab alio, sed aliquo modo proportionatam cum alio, sicut ens cum dicitur de substantia et accidente. Alia autem analoga, quae vocantur ibi secundum esse et non secundum intentionem, et a Cajetano et aliis vocantur analoga inaequalitatis, proprie analoga non sunt, licet apud physicum analoga dicantur, quia non conveniunt in materia, sicut corruptibile et incorruptibile, ut dicitur x Metaphys., textu v, quae tamen conveniunt univoce in ratione corporis vel substantiae.

Secunda divisio est analogias proportionalitatis in propriam et im-