Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 410

propriam, seu metaphoricam. Propria est quando ratio significata per analogum invenitur in utroque analogato formaliter et vere, sicut ens invenitur in accidente et substantia. Metaphorica est quando ratio significata invenitur formaliter in uno et similitudinarie, seu per translationem in alio, sicut risus invenitur formaliter in homine, abusive in prato. Quae divisio non est praetermissa, sed asserta a D. Thoma, i Ethicor., lect. vn, ubi metaphoricam analogiam designat illis verbis : « Quia dicuntur secundum proportionem unam ad diversa subjecta, eamdem enim proportionem habet visus ad corpus, et intellectus ad animam. » Et sic intellectus dicitur oculus similitudinarie, quia vere non est oculus, sed tanquam oculus. Et omne quod metaphorice et similitudinarie denominatur ab aliquo, non denominatur esse illud, sed tanquam illud, ut Christus non dicitur leo, sed tanquam leo; ideoque non retinent eumdem conceptum in mente, licet habeant idem nomen, ut diximus in Summulis, quaest. vii, artic. ii. Nec ista nomina metaphoricae analogiae deservientia ex sua impositione analoga sunt, sed ex translatione et usu hominum sic circumloquentium et comparantium, ut accipiant unum tanquam aliud, ut magis infra manifestabitur, art. v. Unde neque proprie est species analogiae, sed quaedam comparatio unius ad aliud cum retentione ejusdem nominis; et sic abusive analoga dixit Cajetanus esse, cap. iii illius Opusc : et nos de illis tanquam de non propria analogis philosophati sumus, loco cit. Summularum.

Denique dividi solet analogia in analogiam duorum conceptuum, et unius conceptus, quod examinandum est infra, artic. v, ubi ostendemus quae analoga uno conceptu

concipi possint, et quae diverso.

Sed inquires : An transcendentalia dicant aliquam speciem analogiae ab istis distinctam. Respond. : Aliquos ita existimare. Sed nos juxta Aristotelis et D. Thomae placitum, transcendentia quidem inter analoga numeramus, ut patet iii Metaph., lect. vm, cujus rationem fusius expendemus quaest. sequent, agentes de entis analogia, quia ipsae differentiae, in quibus transcendentia imbibuntur, ex ipsamet ratione transcendentali, non autem ex additione conceptus a transcendente distincti, diversitatem habent, et consequenter ratio transcendens aeque se habet ad unitatem et diversitatem ex suo conceptu, quod est non esse simpliciter unum. Gaeterum analogiam hanc transcendentium ad analogiam proportionalitatis propriae reducimus, vel attributionis, ut aliqui putant, sicut manifestabitur agendo de analogia entis quaest. seq.; eadem enim ratio est ac de caeteris transcendentibus. Et interim videri potest D. Thomas, i Ethic., lect. vii, ubi id asserit de bono, quod est unum ex transcendentibus; et i part., quaest. vi, art. iv; et qu. vii de Potentia, art. vii, ubi agit de ente; et aliis locis sup. citatis.

Dices : Ens dictum de Petro et Paulo, vel de duobus aliis individuis est transcendens, cum imbibuntur etiam in eorum differentiis, et in omni eorum ratione, et tamen neque est proportionalitatis, neque proportionis, siquidem inter individua est omnimoda aequalitas; ergo falsa est doctrina. Respond. : Transcendens de se et per se ad plura extendi, quae et specie et genere differunt, respectu quorum analogum est, et sic non coarctatur ad illa tantum individua; respectu tamen illorum praecise analogum non est, licet transcendens sit, sed hoc est per accidens, quia non sumitur ra-