Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 411
tio transcendens secundum se totam, sed cum restrictione ad duo inaequalitatem formalem non habentia, sed tantum materialem, quae non est diversitas inaequalis, et ideo secundum restrictionem ad illa non exercetur inaequalitas et diversitas simpliciter analogiae, licet transcendentia remaneat, sed restricte, et per accidens considerata, non secundum quod habet ex se.
ARTICULUS IV.
Explicantur conditiones horum analogorum.
Duae sunt principales conditiones in analogis attributionis et proportionalitatis, ex quibus aliae accessoriae pendent. In analogis attributionis, seu proportionis, ex multis conditionibus, quae illis tribui solent, illa est praecipua : Quod in principali analogato inveniatur forma intrinsece, in aliis vero extrinsece et per denominationem. Ex qua conditione sequuntur aliae tres, Prima : Quod forma analoga in istis debet esse una numero, utpote quae solum reperitur in uno analogato. Secunda : Forma principalis analogati debet poni in caeterorum definitione, quae ab illa denominantur. Tertia : Quod illa analoga non sunt unius conceptus, sed plurium habentium aliquam connotationem inter se, et non sicut aequivoca a casu. Quae omnes conditiones videri possunt in sano, respectu animalis et medicinae, vel herbae etc. Similes autem conditiones inveniuntur in analogis metaphoricis, quae etiam sunt plurium conceptuum et similia satis analogis attributionis.
In analogis autem proportionalitatis propriae, praecipua conditio est. Quod in omnibus analogatis intrinsece et formaliter invenitur aliqua ratio proportionis, secundum <juam
assimilantur inter se modo proportionali. Ex qua sequuntur aliae tres conditiones oppositae conditionibus analogice proportionis. Prima: Quod ratio analoga non debet solum reperiri in uno analogato formaliter et in aliis per denominationem, sed in omnibus formaliter suo modo. Secunda : Quod non debet unum poni in definitione aliorum. Tertia: Quod possunt habere conceptum unum unitate imperfecta et secundum quid, quae dicitur unitas proportionalis, quae ex parte objecti se tenet.
Igitur circa duas praecipuas conditiones unde aliae pendent difficultas est: an ita sit quod necessario requirantur ad istas analogias constituendas. Aliqui enim recentiores censent in analogis attributionis posse salvari quod ratio significata non solum intrinsece sit in principali analogato, sed etiam in aliis analogatis, dependenter tamen ab illo primo analogato. E contra vero ad analogiam proportionalitatis dicunt semper requiri aliquid attributionis vel metaphorae. Et hoc sequitur ex primo, quia existimant analogiam attributionis dari hoc ipso quod una forma invenitur per prius in uno et per posterius in alio, etiam si intrinsece sit in utroque. Ita P. Suarez, disput. xxm Metaph., sect. ii, quem alii sequuntur; et videri potest Gabero, tract. iv, disp. ii, dub. iu.
Fundamentum primae partis est, quia in ente et aliis, quae secundum intrinsecam denominationem dicuntur de inferioribus, potest inveniri analogia attributionis, ergo illa conditio non est requisita. Antecedens constat primo ex D. Thoma, qui in bono et vero analogiam attributionis agnoscit respectu divinae veritatis et creatae, ut patet in i p., quaest. xvi, art. vi; et qu. vi. art. rv; Et idem de ente respectu Dei et creaturarum docet, i Contra Gentiles, c.