Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 412
xxxii; et quod dicatur de Deo et creaturis, substantia et accidente per prius et posterius, quod est proprium analogiae attributionis, docet q. ii de Ver., art. n. Secundo, quia definitio analogiae attributionis non requirit nisi quod analogata dependeant ab uno primo et principaliori, non vero quod extrinsece sit in illis et denominative. Dicit enim definitio, quod analoga attributionis sunt eadem secundum terminum, et diversa secundum habitudinem ad illum. Unde ergo habetur quod haec habitudo debeat esse secundum formam extrinsece in aliis et intrinsece in uno se habentem. Tertio apparet manifeste in hoc analogo sanum, quod est analogum proportionis respectu animalis et herbae, et tamen in herba non est denominatio extrinseca, sed respectus intrinsecus ipsa ratio, qua denominatur sana; fundatur enim ille respectus in aliquo intrinseco, scilicet in efficientia sanitatis, ut sumitur ex D. Thoma, i p., q. xvi, art. vi.
Fundamentum vero alterius partis est primo ex D. Thoma, qui generaliter docet in omnibus analogis necesse esse quod omnia dicantur per respectum ad unum, et quod illud unum ponatur in definitione omnium, ut patet, i part., q. xiii, art. vi; et q. xvi, artic. vi; sed hoc est proprium analogiae proportionis vel metaphoricae; ergo illa necessaria est etiam ad analogiam proportionalitatis. Secundo, quia proportionalitas absolute loquendo potest inveniri in univocis: possumus enim dicere quod sicut se babet homo ad suum esse animalis, ita et equus ad suum, et tamen hoc non excludit univocationem; ergo ut illam excludat et constituat analogiam requiritur praeter comparationem proportionalem, etiam aliqua dependentia in uno analogato respectu alterius; ubi autem unum analoga-
tum est principalius, et alia minus principalia ab eo dependent et denominantur, ibi est analogia attributionis, aut metaphorae, tollens ne in proportionibus, seu comparationibus sit omnimoda aequalitas, quae ipsi analogiae opponitur directe.
Nihilominus quoad utrumque oppositum tenendum est. Et quoad primam partem dicimus analogiam attributionis, et similiter metaphoricam, quae illi valde affinis est, quantum ad formam analogice denominantem, necessario debere esse in uno intrinseco, in aliis extrinseco et denominative; possunt tamen in illis analogatis minus principalibus praerequiri aliqui respectus intrinseci, non quibus denominentur analogice, et sub forma analoga constituantur, sed quibus respiciant illud principale analogatum, ut deinde denominentur extrinsece ab illo analogice. Ita sumitur ex D. Thoma, qui utrumque docet. Nam quod forma analoga in istis analogis attributionis debeat tantum inveniri intrinsece in uno, et denominative in aliis, constat ex i-ii, q. xx, art. iu, ad 3, et i p., q. xvi, ar. vi; et iv Met., lect. i; et n Met., lect. iii: ubi ponit formam debere inveniri in uno analogatorum tantum secundum propriam rationem, a quo alia denominantur; ergo sentit non inveniri formaliter in omnibus, siquidem dicit in uno tantum inveniri secundum propriam rationem, et esse unum numero quod aliis formaliter non communicatur. Quod vero analogata minus principalia aliquid intrinsecum habeant, non quo analogice denominentur, sed quo intrinsece respiciant principale analogatum, constat ex eodem D. Thoma,! p. ,q. xvi cit., art. vi, dum dicit: « Quamvis sanitas non sit in medicina et urina, tamen in utraque est aliquid, per quod hoc quidem & oit