Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 413
illud autem significat sanitatem. » Igitur secundum D. Thomam forma denominans analogice non est nisi una numero tantum, quae est in uno analogato, id est in principali, et similiter datur aliquid in istis analogatis. quae respiciant principale analogatum, ut deinde ab ejus forma denominentur; sicut in herba virtus efficiendi sanitatem non denominat sanam, sed sanitatem respicientem, et in urina ratio significandi sanitatem denominat significantem, non autem sanam, nisi per sanitatem animalis extrinsecam.
Et ratio hujus est quia, si in utroque analogato sit forma intrinseca denominans, non denominabitur tale per formam in alio existentem, sed per eam, quam in se habet intrinsece, et sic non indigebit attributione extrinseca alterius denominari, quod est destruere analogiam attributionis. Quod explicatur amplius, quia si in utroque analogato est intrinsece forma denominans, licet in uno principalius et perfectius, vel utraque forma est similis et identice una, vel proportionaliter una, vel omnino diversa. Si omnino diversa resultabit aiquivocum, non analogum. Si omnino similis et ejusdem rationis, erit univocum. Si proportionali modo una, et in utroque analogato intrinsece invenitur, nihil illi deest ut sit analogum proportionalitatis, ut ex eorum definitione constat. Ergo ut detur analogia attributionis ab istis distincta debet fieri denominatio, non per formam in singulis intrinsece, et in aliis denominantem extrinsece, sicut sanitas intrinsece est in animali, in herba autem, vel medicina non datur intrinsece forma sanitatis, sed extrinsece.
Quoad secundam partem sumitur etiam fundamentum ex D. Thoma, et ex ratione. Ex D. Thoma, quia
omnino distinguit analogiam proportionalitatis ab analogia attributionis et metaphoral, ut patet in quaest. ii de Verit., artio, xi; et i Ethic., lect. vn, in fine. Imo in quaestione vn de Potentia, artic. vn, fatetur quod, etiamsi per impossibile in Deo et creaturis esset bonitas ejusdem rationis (id est una non dorivata ab alia), ex diversa habitudine adesse adhuc impediretur univocatio. Quare remola omni attributione, seu denominatione extrinseca et metaphorica adhuc datur locus analogi», et impeditur univocatio propter diversum modum essendi in Deo et creaturis. Et in i, distinet, xix, quaest. v, artic. n, analoga secundum esso et intentionem, quae sunt analoga proportionalitatis, dicit in analogatis debere intrinsece reperiri. Et in m Metaph., lect. vm, ens et reliqua transcendentia amittunt rationem generis et univocationis ex eo quod in differentiis ipsis imbibuntur, ut artic. sequent., et quaest. sequent, latius ponderabimus: ergo sino ulla ratione metaphorae aut attributionis salvatur vera analogia, siquidem in transcendentibus nec attributio est, nec metaphora, alioquin transcendentia non essent.
Ratio vero hujus facillima est, quia licet in his, qu» omnimodam et univocam similitudinem habent, fieri possit comparatio proportionis et aequalitatis, sicut dici potest quod sicut homo est animal, ita et equus, tamen ibi non est sola unitas talis aequalitatis et proportionis, sed alia major, nempe similitudinis univocae, super quam fundata unitas proportionis univocationem non tollit. Ceterum quando sola unitas proportionum invenitur, et non omnimoda similitudo, quantumvis inveniatur fieri secundum formas intrinsecas, non poterit constituere univocatio* nem, quia non est unitas simpliciter