Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 414
et omnimoda, ergo aliqua unitas minor univoca et secundum quid, et haec est analoga; sicut cum facimus proportionis comparationem inter cor in animali et fundamentum in domo, et utrumque nomine principii nominamus, quo non significatur aliqua una natura, seu similitudo omnimoda utrobique participata, sed uniuscujusque formae proportio, ut sicut se habet cor in animali, ita fundamentum in domo; atque adeo aliquam unitatem retinent ista duo in ipsa ratione principii, sed non unitatem, seu similitudinem rerum, sive naturarum, sed solum proportionum; ergo datur analogia sine aliqua attributione, seu metaphora per solam unitatem proportionalem, quando videlicet haec non habet adjunctam aliam unitatem similitudinis et convenientiae, super quam fiat comparatio proportionum, sed ipsam nudam proportionis comparationem, et per formam intrinsecam in utroque, non denominatione, vel metaphora sumpta ab eo quod existit in uno tantum; vere enim et non metaphorice cor est principium, et fundamentum est principium, et tamen analogice cor et fundamentum nomine principii nominantur. Et similia inveniri in transcendentibus, in quibus univocatio non datur art. seq. et quaest. seq., ostendamus.
Ad fundamenta opposita pro prima parte respondet. Ad D. Thomam dicimus: Illis analogatis attribuere analogiam proportionis secundum unam considerationem, sed non negare analogiam proportionalitatis secundum aliam. Unde in ipsa quaest. vi, i part., art. iv, ad 3, ubi dicit omnia dici bona a bonitate divina exeiiplariter et efficienter, addit: « Unumquodque dici bonum simulitudine bonitatis divinae sibi inhaerente, quae est formaliter sua bonitas denominans ipsum. » Sentit
ergo S. Doctor analogiam bonitatis ad Deum et creaturam secundum intrinsecam formam in utroque dici, non ratione attributionis et metaphorae. Et expresse in i Eth., lect. vii, in fine, dicit analogiam boni magis dici secundum bonitatem inhaerentem rebus; et hanc analogiam praefert aliis, quae ibi anumeraverat secundum proportionem, seu attributionem. Non ergo analogiae secundum attributionem D. Thomas attribuit quod dicatur secundum formas inhaerentes, sed magis analogiae proportionalitatis, licet eisdem analogatis possit secundum aliam considerationem analogia proportionis convenire.
Quod si inquiras: Quomodo ista duplex analogia possit eidem convenire, v. g. enti, cum habeant conditiones omnino oppositas, siquidem analogia proportionis dicit quod forma sit intrinsece in uno, et extrinsece in alio, analogia proportionalitatis, quod sint intrinsece in utroque, ens autem intrinsece est in omnibus analogatis, non in uno solum et denominative in aliis. Respond. : Non dari utramque analogiam formaliter, sed alteram virtualiter: nam ens intrinsece solum invenitur in omni analogato; est tamen fundamentum ut si per impossibile creatura, verbi gratia, non esset intrinsece ens, vel accidens, per attributionem et denominative esset ens, quia creatura est ens ab alio, et accidens in alio. Et sic conciliabis diversa loca S. Thomse. Nam i parte, q. xvi, art, vi, analogiam attributionis agnoscit inter veritatem creatam et increatam, licet non omnino absolute. At vero in q. ii de Verit., ar. xi, solum analogiam proportionalitatis agnoscit inter Deum et creaturam, quia videlicet de facto intercedit analogia proportionalitatis, quiffi est secundum intrinsecam participationem, et tamen quia participatur