Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 415
et derivatur id quod est in creatura a Deo, ut a principali analogato, est sufficiens fundamentum ut, si deesset intrinseca denominatio, per solam attributionem et denominationem diceretur tale, quatenus aliquid Dei est.
Instabis: Inter substantiam et accidens perpetuo agnoscit Philosophus analogiam attributionis, sicut 6anum ad animal et ad medicinam, ut patet in iv Met., c. i; et vn Met., cap. i, et cap. iv; et ibi Q. Thomas; et in eadem q. ude Verit., art. xi: ergo saltem respectu istorum datur de facto analogia attributionis cum participatione intrinseca de facto. Resp. ex D. Thoma, iv Metaph., lect. i : « Quod omne ens dicitur per respectum ad unum primum, sed hoc primum non est efficiens vel finis, sicut in praemissis exemplis de sano et medicina, sed est subjectum. Ab eo autem quod se habet ut primum per modum subjecti, non fit attributio per denominationem extrinsecam sicut a fine et efficiente, sed per inhaerentiam formae.
Ad secundam prob. principalis argumenti. Resp. : Quod hoc ipso quod analoga attributionis solum haBent habitudinem ad aliquem terminum, a cujus attributione denominantur ut ab extrinseco termino, non possunt per intrinsecam rationem denominari.
Ad tertiam prob. resp.: Quod herba habet intrinsece relationem ad sanitatem propter virtutem sanandi, et ideo intrinsece dicitur respiciens sanitatem, sed non intrinsece denominatur sana; et sic sanitas in animali habet rationem formae, respectu herbae rationem termini extrinsece denominantis.
Ad fundamenta pro secunda parte. Ad primum ex auctoritate S. Thomae, resp. : Quod in illa universali loquitur S. Thomas non de omnibus analogis absolute, sed restrictive de analogis attributionis tantum, quia in illo loco i p., q. xm, agit de analogia magis dialectice, quam metaphysice, scilicet ut tenet se ex parte nominum, non ex parte rerum (de nominibus Deiibiagebat); sicut autem ad analogiam metaphysice attenditur inaequalitas ex parte rerum, ita in analogia dialectice considerata attenditur inaequalitas in modo significandi et nominandi.
Quod patet ex ipsis exemplis, quae S. Thomas adducit de sano respectu animalis et urinae, et de his quae metaphorice dicuntur de Deo et creaturis, in quibus principalius invenitur ratio significata in creaturis. Loquendo autem de aliis perfectionibus Dei, quae etiam in creaturis intrinsece inveniuntur, ut esse bonum, esse sapientem, etc., dicit quod ex parte rei significatae per prius dicuntur de Deo, quia ab ipso in creaturas manant, non autem dixit quod per respectum ad Deum ut extrinsece denominantem dicuntur. Non ergo voluit in his similiter intelligi regulam antea universaliter positam, quasi in omnibus analogis omnia dicantur per respectum ad unum primum, a quo denominentur, sed id solum pro analogis attributionis voluit intelligi. In loco autem ex q. xvi, non loquitur universaliter de omnibus analogis, et sic non cogit.
Ad secundam prob. dicitur quod comparatio proportionum seu proportionalitas, si solum fiat ad explicandam comparationem similitudinis omnimodae, non tollit univocationem; sed quando aliam unitatem et convenientiam non supponit, nisi proportionalem, tunc est analogia. Unde per hoc quod proportionalitas exerceatur in univocis. non probat argumentum quod non constituat analogiam, licet intrinsece forma sit in utroque