Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 416
analogato, si aliam unitatem majorem quam proportionalitatis non supponat.
ARTICULUS V.
Utrum in analogis detur unus conceptus ab inferioribus praecisus.
Hoc est precepiuum et difficilius ad intelligendum in analogis, in quo eorum unitas, quee ipsa secernit ab aequivocis, sed ad univoca non pervenit, explicatur. Et loquimur de conceptu praeciso, vel segregato ab inferioribus, quia in inferioribus constat esse plurificatum; unde nisi segregetur ab illis, unitatem non habet, et sic non potest inquiri de unitate conceptus analogi, nisi inquiratur de praecisione illius ab inferioribus. Ista autem unitas fundatur in convenientia, et secundum diversum modum convenientiae sumitur diversa unitas. In univocis autem datur convenientia et unitas uno modo, scilicet per unitatem simpliciter; in analogis autem, quia est unitas secundum quid et proportionalis, vel secundum habitudinem et comparationem, non eodem modo in omnibus invenitur, et ideo oportet singillatim illa distinguere, et modum suum unitatis unicuique assignare.
Dico ergo primo : Analoga attributionis, et analoga metaphorica non possunt habere unum conceptum communem, neque objectivum, neque formalem, sed plures, cum unitate tamen comparationis et connotationis, quo solo differunt a pure eequivocis. Et heec est ratio cur ista analoga vocari soleant plurium conceptuum, ut a M. Soto, in hac q. de eequivocis et analogis, et ab aliis Thomistis.
Ratio hujus est: Quia unitas horum analogatorum non consistit in aliquo, quod intrinsece reperiatur in
omnibus, sive absolute et simpliciter, sive respective et proportionabiliter, seu suo modo; sed consistit in ordine unius vel plurium ad unum terminum, a quo recipiunt denominationem, quia ad illum habent connotationem, vel habitudinem. Talis autem unitas, cum sit unitas ordinis et habitudinis unius vel plurium ad aliud, necessario exigit plures conceptus illi ordini adjunctos, et ad talem connotationem et habitudinem exercendam necessarios. Et manifestatur hoc amplius, quia talia analoga, ex sua primaria impositione, analoga non sunt, sed ex translatione et usu hominum, quod insinuavimus in Summ., q. vi, de supposit., art. n.; sed ibi ad plenum non explicavimus, quia locus non erat, ideoque diximus non esse vera analoga in translationibus et metaphoris., sed nomina ipsa propria assumi ad metaphoricam translationem. Et vere ita est, quia ista analoga attributionis et proportionalitatis, metaphorice non sunt talia ex impositione sua, ut bene notat M. Soto super cap. de eequivocis, q. unie., art. n., corollar. 2, sed ex translatione et usu hominum; nam nomen sanum, et nomen risus, et nomen leo, et similia multa ex sua impositione sunt univoca, et significant directe formalem sanitatem quee est in animali, et risum qui est in homine, et leonem verum. Ex usu autem hominum, qui faciunt comparationem unius ad aliud propter similitudinem, aut connotationem quam dicunt, nomen unius applicatur alteri, sub quo comparationem, aut connotationem quasi occultat, et circumlocutione explicant. Sed tale nomen non habet pro significato etiam secundario rem illam, qua sibi comparatur, et ad quam per metaphoram transfertur, sed solum habet pro significato, id oui talis res