Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 417

potest comparari, et habitudinem dicere ut ad terminum. Ex eo autem quod possit esse terminus comparationis, vel habitudinis aliorum non significat omnia illa directe, aut indirecte ex impositione, aut naturali repraesentatione conceptus; sed nomine illo abusive utimur ad illa nominanda, quae sibi comparantur, sicut videntes medicamentum vel cibum conducere ad sanitatem, quae est in animali, vocamus cibum sanum, et videntes pratum floridum esse causam laetitiae, dicimus illud ridere, et videntes Christum habere fortitudinem ad instar leonis, vocamus illum leonem.

Quod S. Thomas expressit i p., q. xiii, art. vi, dicens : « Quod nomen leonis dictum de Deo, nihil aliud significat, quam quod Deus similiter se habet ut fortiter operetur in suis operibus, sicut leo in suis.» Unde patet quod conceptus leonis, ut correspondet nomini leo, quod estunivocum, non potest extendi ad significandum Deum, vel aliud quidpiam quod leoni comparetur, quia leo solum se habet ut terminus illius comparationis et assignationis, non ut habens Deum pro significato minus principali; ideoque monuimus in citato loco Summularum, quod quidquid sit an analoga, quae vere analoga sunt, significent secundario analogata minus principalia, tamen etiam in ipso nomine univoco danda est suppositio impropria, quando transfertur ad significandum aliud. Ubi cum praecisione et brevitate haec doctrina tradita est, quia impropria suppositio, et metaphorica analogia (idem enim sunt) alicui nomini univoco convenire possunt, quod ex sua impositione, aut directa significatione aliquid univocum significat, translative autem ad aliud extenditur; sicque conceptus leonis, v. g., nec directe, nec indirecte significat

Christum, sicut analoga, quae ex sua prima significatione aut impositione talia sunt, significant sua analogata minus principalia; nomen autem leo ex sua impositione univocum est, et sola translatione applicatur Christo. Quare ista analoga non possunt reduci ad unum conceptum, quia solum habent unitatem comparationis et connotationis, quae plures conceptus exigit, licet ad unum terminum comparetur. Et in hoc fundatur quod ista analoga per se sumpta, id est relicta suae impositioni, et remota alienatione, stant pro famosiori significato, quia redeunt ad univocationem.

Dico secundo : Analoga proportionalitatis propriae possunt habere conceptum unum respectu omnium analogatorum inadaequatum et imperfectum, nec praescindentem ad inferioribus per aliquid quod in potentia illa includat et actu excludat, sed per aliquid quod actu non explicet, actu autem includat seu implicet. — Ita sumitur ex Cajetano in brevi quodam Opusc. de Conceptu entis, et in Opusc. de analogia nominum ,c.iv; et Ferrar. i Cont. Gent., c. xxxiv; et communiter Thomistae. Et loquimur tam de conceptu objectivo, quam formali; utrumque enim sibi ad invicem correspondet, tanquam repraesentans et repraesentatum. Fundamentum hujus est, quia plerumque intellectus audiens nomen analogum, v. g. ens (quod seq. quaest. ostendemus analogum esse), colligit se ad unum conceptum, nec in plures dividitur, quod signum est, quasi a posteriori et ex inductione, unum conceptum habere posse; et de illo ente dicimus quod ejus passio est unitas et bonitas, etc.; ergo unum quid esse debet, alioquin quomodo unitas esset ejus passio? quomodo de illo tanquam de uno objecto tractaret metaphysica, demonstraretque pas-