Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 418
siones? A priori autem ea ratio est, quia in his analogatis invenitur sufficiens fundamentum ad formandum unum conceptum, quia convenientia analogatorum non est in respicientia ad unum terminum, vel connotatione ad alterum, quae connotatio aut respicientia exigit plura inter quae talis respicientia et connotatio exercetur, sed est convenientia in modo habendi formam, quia quodlibet analogatorum habet formam suam non eodem modo, sed proportionaliter, en su tanto; est ergo ibi aliquid quod terminare possit unum conceptum, scilicet illa convenientia proportionalis in aliquo quod intrinsece convenit, quod non exigit explicationem plurium conceptuum. In summa, hoc analogum non debet habere conceptum omnino diversum, sicut aequivoca a casu, alias analogum non esset; ergo aliquam unitatem. Non unitatem comparationis et connotationis ad unum, sic enim esset analogum attributionis, quod exigit plures conceptus; ergo unitatem alicujus convenientiae solum in modo habendi formam suam; unitas autem convenientice unico deservit conceptui.
Quod vero conceptus ille unus sit imperfectus et inadaequatus, et non ita praescindens ab inferioribus quod maneat in potentia ad illa, et sit contrahibilis per additionem conceptus differentiatis, ex eo deducitur quia sic esset conceptus univocus. Nam animal ideo est univocum ad omnes species, quia concipitur ita unum in actu, quod differentias dividentes solum habet in potentia, et per earum additionem dividitur. Ergo analogum quod talem unitatem non habet, sed secundum quid, non debet solum in potentia includere diversitatem inferiorum, sic enim in actu simpliciter maneret unum, quod est esse-
univocum, et solum in potentia multiplex, seu diversum. Ut ergo non maneat simpliciter unum, actu debet includere diversitatem, licet actu non explicet illam. Item analogum hoc, et praesertim transcendentia, includuntur in differentiis, et in eis imbibuntur, non vero solum per additionem earum extrinsecam contrahuntur, sicut univoca. Ergo ex ipso analogo provenit non solum unitas et convenientia, quae est in inferioribus, sed etiam differentia et diversitas, cum non fiat divisio per aliquid extraneum, in quo ipsum transcendens non includatur. Si ergo adaequatus et perfectus detur ejus conceptus, explicans totum quod est in analogo, non solam unitatem, sed etiam diversitatem repraesentabit. Quando ergo sub sola unitate concipitur, inadaequate et imperfecte concipitur, non explicando totum quod illi convenit actu.
Sed quia aliqui difficile intelligunt quomodo possit ille conceptus implicite solum continere diversitatem inferiorum, et tamen in actu includere, siquidem tunc conceptus videtur continere in actu quando actu repraesentat, tunc autem in potentia, quando non repraesentat aliquid actu, sed indiget alio conceptu superaddito ut repraesentatio fiat; ideo observandum valde est id, quod maxime servit pro conceptu analogiae explicando, et transcendentium, et divinorum attributorum: quod praecisio, seu distinctio, vel abstractio intellectus potest dupliciter fieri. Uno modo simpliciter unum segregando ab alio per conceptum, ita quod non includat illud a quo separatur, sed fiat distinctio per inclusionem unius et exclusionem alterius, sicut cum separatur animal ab homine. Alio modo praecisio non fit simpliciter, nec per exclusionem unius rationis ab alia,