Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 32

restricto ud restrictum (idem enim sunt) valet consequentia in affirmativis, si procedatur cum distributione ampli, et posita constantia non ampli; in negativis etiam sine constantia non ampli. Si vero procedatur sine distributione ampli, seu non restricti, nunquam valet consequentia, nec negative, nec affirmative, quia sine distributione non complectitur omnia individua; et sic non infert determinate aliquod. Constantiam vocamus affirmationem de existentia alicujus subjecti. Ut si dicam: Omnis homo est albus, non possum inferre: ergo Petrus est albus, nisi addam constantiam: et Petrus est, qua constet illud individuum dari. Sed si dicam: Nullus homo est albus, etiam sine constantia infertur: ergo Petrus non est albus, quia ad negativam non requiritur suppositio et existentia extremorum.

Secunda regula: A non amplo ad amplum, sive a restricto ad non restrictum, valet consequentia opposito modo, silicet in affirmativis, si procedatur ad amplum sine distributione ampli, etiam sine constantia non ampli; in negativis, si arguatur sine distributione ampli et cum constantia; ut bene valet: Petrus disputat, ergo homo disputat; et: Petrus non disputat, et Petrus est, ergo aliquis homo non disputat. Sine constantia autem posset consequens esse falsum, casu quo tantum esset Paulus in mundo, et disputaret; tunc enim omnis homo disputaret, et verum esset antecedens, quod Petrus non disputat, quia non est. Si vero arguatur a non amplo cum distributione ampli, nunquam valet consequentia, nec affirmative, nec negative; ut si dicas: Homo disputat, ergo omnis homo disputat; aliquis homo non disputat, ergo nullus disputat, est falsa.

Alienatio, quae ab aliis solet dici remotio, est distractio termini a propria ad impropriam significationem, ut: Homo est pictus; Petrus est leo, scilicet in crudelitate. Unde alienatio pertinet ad impropriam suppositionem, et terminus alienans subjectum ponitur a parte prodicati, quia talia sunt subjecta qualia permittuntur a suis praedicatis; at vero quando ponitur ut adjectivum ex parte subjecti, restringit illud quasi adjacens ei, non vero alienat; ut si dicas: Homo pictus est imago, ly pictus non alienat, sed restringit ipsum analogum, et trahit ad minus principale.

CAPUT XV.

De appellatione.

Appellatio apud Grammaticos est idem quod nominatio, et appellare est nominare. Apud Dialecticos sumitur pro applicatione, qua speciali modo significatum unius termini applicatur ad significatum alterius; et sic definitur: Appellatio, quod est applicatio significati foimalis unius termini ad significatum formale alterius. Ut si dicas: Petrus est magnus logicus, ly magnus non convenit absolute Petro, sed sub ratione et formalitate Logicae. Unde appellatio inducit hunc effectum, quod terminus appellans non absolute conveniat subjecto, sed ratione ejus super quod appellat, et quasi alligatus illi formalitati, media qua subjecto applicatur; sicut in dicta propositione ly magnus non absolute convenit Petro, sed ratione Logicae. Et ideo appellationis variatio magnum defectum affert in paralogismis, et aliquando valde latentem. Dicitur autem in definitione, applicatio significati formalis ad significatum formale, quia applicatio formalis ad materiale tantum est sim-