Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 419

sed penes magis confusum vel explicitum de eadem re, quod non variat res conceptas, sed modos concipiendi, sicut res visa a longe in confuso, vel prope cum distinctione non variat res visas.

Et istae abstractiones melius cognoscuntur per suum oppositum, quod est contractio. Quando enim conceptus aliquis abstractus, v. g. animal, vel homo, indiget ut contrahatur additione alicujus extranei, id est, de quo illud abstractum non predicatur, tunc illa abstractio facta est per exclusionem hujus contrahentis, sicut animal indiget ut contrahatur rationali, de quo animal non predicatur, ista contractio fit per additionem, et consequenter abstractio ab illo per exclusionem. Quando vero conceptus abstractus non indiget ut contrahatur additione alicujus extranei, sed aliquo de quo ipsum abstractum predicatur, talis abstractio non fit per exclusionem illius, sed per non explicationem ejus, licet actu illud includat, in confuso tamen; sicut ens ut contrahatur ad substantiam, vel accidens, aut vivens, aut corpus indiget aliquo, quod etiam est ens, et de quo predicatur ens, et consequenter non est extraneum ab ente, talis contractio non fit per additionem, et consequenter abstractio entis non per exclusionem, sed solum per non explicationem inferioris, includendo tamen illud actu in confuso.

Ex quo colliges primo : Distinctionem attributorum in Deo, et praecisionem analogorum et transcendentium non fieri proprie per abstractionem a rebus diversis, sed penes diversam explicationem, vel confusionem ejusdem conceptus. Unum enim attributum non potest a suo conceptu excludere aliud, ita ut in potentia remaneat ad ipsum, et per additionem sit perfectibile ab

eo, cum sit actus purus et ita omnem potentialitatem excludat. Quare conceptus divinae misericordiae, in quantum est misericordia divina et actus purus, necessario includit actu, non in potentia, justitiam; sed quia non explicat mens nostra in illo conceptu totum quod est ut divinum, sed ut misericordia in Deo, distinguitur a justitia non per separationem, sed per non explicationem. Et similiter transcendentia, ut ens, quia dicunt rationem, quae in ipsis differentiis et modis imbibitur, quia omnia entia sunt, ideo non potest separari conceptus entis in communi ab aliquo, quod enti sit extraneum, sicut segregatur animal a rationali et ab extraneo sibi, in quantum animal est, sed separatur conceptus entis a suis contrahentibus per hoc quod in confuso et non explicite cognoscuntur ea, quae divisa sunt in inferioribus. Et haec est doctrina D. Thomee, quando docet quod ens non potest contrahi per additionem, sed per modos explicantes et exprimentes aliquid, quod nomine entis non exprimitur, ut patet, q. i de Verit., art. r, et similiter in i, dist. xxii, q. i, art. iii, ad 2. Et ex Philosopho docet, in vm Met., text. xvi, lect. ult. : « Quod ens non exspectat aliquid additum ut fiat hoc, id est substantia, vel quantum, vel quale, sed statim a principio est substantia, vel quantitas, vel qualitas, etc. » Et istimet modi contrahentes ens, quantum ad rationem entitatis conceptus entis sunt, quantum ad expressionem modificationis diversi sunt.

Secundo sequitur quomodo reducatur ad unitatem ille conceptus analogus per hoc pnecise quod confuse respiciat analogata, et per hoc contrahatur et multiplicetur, quia respicit illa explicite. Nam unitas illa analogi non est unitas ali-