Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 420
cujus tertii, quod tanquam forma seu ratio superior maneat una et contrahibilis per inferiora; quia si illud quod in communi accipitur est unum in se abstractione ipsa formatum, et est contrahibile per additionem contrahentium, vel ista contrahentia et dividentia in actu includit, vel in potentia. Si in potentia, habet' conceptum in se unum, et in potentia ad plura, quod est univocum. Si vero actu includit ipsa contrahentia, quae per additionem dividunt et contrahunt, remanebit conceptus ille divisus et contractus actu; quomodo ergo abstractus et unus? Non ergo quaerenda est unitas et diversitas in analogis per hoc quod in aliqua forma una communi abstracta adunentur, ibique intelligantur adesse actu ipsa contrahentia, sic enim maneret illa ratio actu abstracta et contracta. Ergo aliter sumenda est unitas, scilicet non quia forma una seorsum sumatur, et deinde differentiae illi adveniant, sed quia per modum confusionis ipsa analogata sumuntur non exprimendo ipsa distincte, sicut quando a longe videmus multitudinem, nec discernimus aliquid sigillatim, sic multitudo analogatorum confuse attacta est unitas analogi, explicite vero est diversitas. Nec ille conceptus communis est conceptus ipsius proportionis, quatenus proportio habitudo et relatio est, sic enim esset conceptus cujusdam relationis; sed est conceptus illius quod proportionem fundat, quatenus confuse accipitur, et non explicite in diversis; v. g. os et spina confuse accipiuntur, si cognoscantur secundum rationem sustentandi carnes; substantia et accidens confuse accipiuntur, si cognoscantur ut habens esse; fundamentum et cor, si cognoscantur ut habens principium et dans originem.
Dices: Cur non dicetur quod ille
conceptus sustentandi carnes, habendi esse, ducendi originem sit simpliciter unus, quia nostea per rationem talis modi sustentandi carnes, vel habendi esse contrahatur? Respond.: Quod non significatur illo conceptu una forma, quae simpliciter sit una in ratione et quidditate formae, sed in modo habendi, quod est suo modo et proportionaliter esse tale, non simpliciter; sicut ratio principii in fundamento et in corde non dicit formam aliquam constituentem rationem fundamenti et cordis, sed omnino diversas formas, suo tamen modo habentes rationem principii. Ens autem ulterius non est una forma, quia est transcendens et imbibitur in differentiis, et sic non minus est ratio, seu principium diversitatis quam unitatis, quod est non esse formam unam simpliciter, sed partim eamdem, partim diversam, ut q. seq. dicetur.
Ultimo intelligitur quomodo conceptus iste analogi proportionalitatis possit supponere pro quolibet suorum analogatorum, non vero conceptus analogi attributionis, vel proportionalitatis metaphoricae. Quia ille conceptus primae analogiae respicit omnia analogata sub unitate confusionis in habendo proportionalem unitatem in suis formis, non explicando earum diversitatem; unde illi conceptui unumquodque analogatum potest reddere suppositum, quia ibi continetur ut habens proportionali modo talem formam; et sic ens supponit pro substantia dicendo: Ens subsistit, et pro accidente dicendo: Ens inhaeret, quia confusio illa entis determinatur per ly subsistit, vel per ly inhaeret. At vero in analogis attributionis, seu metaphorae, cum sit directe conceptus univocus, translative in voce accommodatus ad alia, non potest conceptus ille in mente significare illa aliena ut supposita suae formae,