Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 421

sed illa significantur diverso conceptu cum connotatione ad se ; et ideo quia solum se habet ut terminus habitudinis et connotationis, indiget alio conceptu ad supponendum pro eo quod connotat se, et respicit se ut terminum habitudinis, eo quod suppositio non sit pro eo quod connotatur quasi in obliquo, sed quod directe significatur ut contentum in se, et ut quod.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur ad probandum analoga attributionis posse habere unum conceptum. Nam ubicumque reperitur similitudo et convenientia plurium, potest unus conceptus de tali convenientia formari, diversus ab eo in quo est disconvenientia et diversitas; sed analogata attributionis habent aliquam convenientiam et similitudinem; ergo possunt habere unum conceptum. Major constat, quia non aliunde accipit intellectus unitatem conceptus communis, quam ex convenientia et similitudine multorum, relinquendo id quod est dissimilitudinis, et accipiendo quod est convenientiae. Minor constat, quia illa analoga non sunt omnino diversa, alioquin essent aequivoca; ergo habent aliquam similitudinem, licet cum diversitate. Quid ergo prohibet separare intellectum id quod simitudinis est, et unico conceptu repraedentare, relinquendo quod est diversitatis, sicut facit in aliis analogis proportionalitatis propriae ?

Confirm.: Quia hoc analogum vere et proprie est universale respectu suorum inferiorum, ergo unum in multis et abstractum a multis ; non ergo includit illa multa, vel si includit universale non est.

Respond.: Quod ubi est similitudo est unitas conceptus juxta modum

similitudinis et convenientiae. Si similitudo fuerit simpliciter et absolute, etiam unitas abstracta simpliciter erit unitas. Si similitudo fuerit secundum quid et proportionalis tantum, non poterit unitas purificari ab omni diversitate, sed erit partim idem, partim diversum, qualis est unitas proportionalis, non idem simpliciter, esset enim univocum. In analogis autem attributionis et metaphoricis adhuc invenitur minor similitudo, quia solum habent convenientiam non in aliqua forma, quam participant, sicut univoca, non in modo habendi formas suas proportionaliter, sicut analoga proportionalitatis propriae, sed in unitate termini, quem respiciunt, vel quem connotant extrinsece, et a tali connotatione et habitudine, seu comparatione denominantur. Unde non differunt ab aequivocis puris in hoc quod habeant unum conceptum, habent enim plures, sed quia sub aliqua una habitudine, vel comparatione, aut connotatione illos conjungunt, aequivoca enim totaliter disjungunt.

Ad confirm. respondetur: Quod analogum est universale secundum quid, sicut est unum secundum quid et abstractum secundum quid, non excludendo inferiora, sed tantum non explicando, sed confuse accipiendo et imperfecte ; et sic suo modo est unum in multis, et habet inferiora, et est superius, scilicet secundum quid, et ratione explicationis vel confusionis eorum dem analogatorum, ut diximus.

Instabis: Potest analogum esse objectum simpliciter unius scientiae, sicut ens Metaphysicae; ergo simpliciter est universale et simpliciter est unum. Respondetur: Quod sicut habet unum conceptum formalem, ita et unam scientiam. Stat enim bene quod sit unitas secundum quid m esse entis, in ratione autem for-