Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 422
mali repraesentabilis sit unum simpliciter in esse objecti, quatenus est repraesentabilis illa confusio entis unica specie, et unico lumine illuminabilis illa connexio entis cum suis passionibus.
Secundo arguitur: Conceptus analogi sumpti in communi, nullo modo repraesentat analogata inferiora, neque modos contrahentes; ergo nullo modo includit illa, sed separat per exclusionem. Consequentia patet, quia praecisio intellectus etiam exclusiva fit solum per repraesentationem unius in conceptu, et non alterius: quidquid ergo non repraesentat excludit et praescindit. Anteced. prob.: Quia vel illud analogum habet plures conceptus, vel unum. Non plures, quia loquimur de analogo proportionalitatis propriae, quod est analogum unius conceptus, ut admittimus. Si unum, ergo in ullo uno conceptu non repraesentantur plura, verbi gratia, substantia, quantitas, qualitas, etc., immediate et per se, sic enim daretur aequivocatio in mente, id est repraesentatio plurium, ut plura sunt. Et secundo sequeretur quod quando facio hanc praedicationem: Lapis est ens; homo est ens, si ex parte praedicati conceptus entis includit actu omnia analogata, scilicet substantiam, quantitatem, etc., sensus esset: Homo est substantia, quantitas, qualitas etc., quod quam sit absurdum satis palet. Et tertio sequeretur illo conceptu actu contineri et repraesentari infinita, quia infinita sunt analogata entis.
Gonfirm.: Vel in illo conceptu uno et imperfecto continentur omnia analogata tamquam quoddam aggregatum, vel tanquam quoddam disjunctum ex illis, vel unum ut contentum in alio, et assimilatum illi. Hoc ultimum non potest stare, cum unum non sit simile alteri, nisi quatenus in aliquo communi conve-
niunt, analogata autem in nullo communi conveniunt, tanquam in aliquo tertio, ut dictum est, sed sunt plura, ut confuse et proportionate unum. Primum vero et secundum omnino sunt falsa. Nam cum dico: Homo estens, non est sensus: Homo est substantia, vel accidens, necenim aliquod disjunctum praedico, sed simplex praedicatum; multominus dico: Homo est substantia et accidens, ut aggregatum, seu copulatum, esset enim falsum.
Respond.: Analogum in abstracto repraesentare sua analogata confuse in actu, non explicite. Et ad primam probat, dicitur: unico conceptu repraesentari posse multa confuse, non distincte et ut plura sunt; sicut quando a longe video mille homines, aut montem arenae, et non discernimus singula, unica visione totam multitudinem videmus, et tamen multa sunt, et per modum unius terminant unam visionem, nec tamen in istis conceptibus sunt plura solum in potentia, sed actu, licet confuse attacta; sic se habet conceptus entis confusus respectu omnium analogatorum, repraesentat enim immediate omnia sub confusione habendi esse, quod solum explicat. Ex quo non sequitur dari aequivocationem in conceptu ultimato, quia aequivocum significat plura ut plura, id est ut nullo modo convenientia, nec in proportione, nec in modo confusionis plura attingentis, sed ut explicite diversa. Conceptus autem confuse attingens plura ipsa confusione ea unit, solumque explicat unitatem illorum plurium non praecisionis, sed confusionis; unitas autem confusionis requirit actualem pluralitatem eorum, quae confuse accipiuntur, sicut cum videtur multitudo aliqua sub una confusione.
Ad secundam probationem respondetur: Quod in illa praedicatione: Homo est ens, praedicatum ens, licet actu confuso omnia ana-