Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 423
logata respiciat, non rationem aliquam determinatam, quee in potentia contineat inferiora, tamen id quod praedicat non sunt omnia illa quae materialiter et implicite continet, sed illa ratio in quo omnia confunduntur, scilicet habere esse; ha*c enim est ratio non quae praescindit, sed quae confundit omnia, et hanc solum explicat; sicut multitudinem a longe confundit debilitas lucis et distantia, et hanc explicite solum attingit oculus. Est exemplum manifestum in hac praedicatione: Pater est Deus; nam ly Deus non in potentia, sed actu includit omnia quae ih Deo sunt, etiam tres personas, non ut constitutiva, sed ut terminativa et modificativa sui: et tamen quia non explicite illa dicit, sed implicite includit, ideo non prodicat de Patre omnes tres personas, sed solam Deitatem in qua continentur; ita ens praedicat solum id in quo omnia confunduntur, scilicet habens esse. Ista enim verba significaty praedicat, et similia, quo important actum animo, important appellationem supra objectum ut formaliter significatur et prodicatur, non ad id quod materialiter includitur et confunditur.
Ad tertiam probat, respondetur: Quod licet infinita contineantur sub ente, reducuntur tamen ad unam rationem communem sub qua confunduntur, scilicet habere esse, et ad genera, seu prodicamenta finita.
Ad confirmat, respond.: Quod illa plura non correspondent illi conceptui ut aggregata, vel disjuncta, sed ut proportionaliter similia, non in aliquo tertio ut in ratione simpliciter una in qua conveniant, sed in habendo formas suas non eodem modo, sed unumquodque suo modo, proportionali tamen, et sic sunt plura confuse, non plura explicile, nec unum simpliciter.
Tertio arguitur: Conceptus analogi contrahitur per additionem alterius conceptus distincti, et non per majorem explicationem ejusdem; ergo ille conceptus simpliciter praescindit ab inferioribus. Consequent. patet quia ille conceptus est simpliciter praecisus, qui ut contrahatur indiget sibi fieri additionem, sic enim, cum abstrahitur, excludit illam. Anteccd. probat. Analogatadistinguuntur inter se entitative, ut substantia et quantitas, et non distinguuntur in ipso conceptu entis, in quo conveniunt; ergo in aliquo quod superaddunt, nam omne id in quo distinguuntur superaddunt ei in quo conveniunt; ergo id quod nos dicimus ibi non explicari, melius dicetur superaddi.
Confirm.: Quia si ille conceptus actu contineret omnia analogata, qui comprehensive penetraret conceptum entis, videret actu omnia entia, quod est falsum, cum ab analogo, v. g. ab ente, procedatur ad analogata de potentia ad actum, et ita non poterit actu omnia videre. Item haberet ille conceptus inferiora tanquam partes actuales et integrantes, non ut subjectivas, quia actu illas includit, non in potentia, et sic penetrato illo conceptu, actu videbuntur, et non in potentia, sicque habebunt se ut partes actuales ejus, et qui videret illum conceptum sola confusione sublata, videbit in actu omnes partes. Falsitas autem consequentis constat ex illa ratione, qua D. Thomas, i p. queest. xiv, art. vi, probat Deum non cognoscere omnia solum in ratione entis, quia sic imperfectissime et maxime in potentia res cognosceret; non ergo conceptus entis potest sua analogata manifestare in actu et determinate, cum indifferenter se habeat ad illa.
Respondetur, negando antecedens principalis argumenti. Ad probatio-