Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 424
nem respond.: Analogata differre entitative inter se differentia contenta sub eadem ratione analoga in qua conveniunt, non extranea ab ipsa. Et consequenter id quod contrahitens non est superadditum enti, sed sub ente contentum, solum autem diverso modo explicat id quod communis ratio implicat. Et in eo in quo conveniunt etiam differunt, licet sub alio respectu; in hoc enim consistit analogum praesertim transcendens, quod habet unitatem et diversitatem, nec est solum ratio conveniendi, sed etiam differendi. Ratio ergo in qua differunt, non superaddit analogo, sed solum aliter explicat analogum; nec propter hoc analogata modaliter solum distinguuntur inter se, sed entitative, sed illa differentia, qua entitative differunt, etiam sub ente continetur; dicitur tamen contrahi per modos, et non per differentias, non quia modi superaddantur, aut quia ens sit potentia ad modos, et non ad differentias reales, essetenim puerilis intelligentia, sed quia aliquem modum exprimunt analogata super ens, quod nomine entis non exprimitur, ut expresse docet D. Thomas, quaest. i de Verit., art. i. In expressione ergo est modus, non in additione.
Ad confirm. respond.: Quod qui penetraret conceptum entis in communi nihil amplius videret ibi contineri, quam omnia entia in confuso, unde non penetraret omnia entia distincte et determinate, quia sic ibi non continentur. Si autem tolleret confusionem, destrueret illum conceptum entis in communi, qui essentialiter est confusus, et alium distinctum determinati entis formaret. Et ita bene probavit S. Thomas quod si Deus videret creaturas solum in ratione entis, imperfecte videret, quia cognosceret illas ut confunduntur in ente, non ut inter se distinguuntur et determinantur,
et secundum proprii modi explicationem. Opponitur enim confusio illius conceptus explicationi entium determinatorum, et sic ex sola cognitione et penetratione illius conceptus non potest determinate explicari pluralitas entium, sed sub confusione manere, si vero tollitur confusio, conceptus ille destruitur. Et qui procedit ab ente ad sua analogata, procedit a cognitione magis potentiali, quia a magis confusa et indistincta. Est autem magis confusa et imperfecta illa quae procedit a conceptu repraesentante omnia confuse, licet non repraesentet aliquid continens plura in potentia, quam quae procedit a repraesentatione alicujus continentis plura in potentia et non in actu, quia ista ad minus non confuse tangit illud potentiale, quod inferiora continet in potentia; sicut qui concipit animal omnes species animalis in potentia tangit et confuse, sed animal distincte; qui vero ens in confuso attingit, nihil distincte attingit, sed solum proportionali modo habens esse.
Ad aliam partem argumenti dicitur analogata nec esse dicenda partes integrantes actuales simpliciter, neque subjectivas, quia solum sunt partes secundum quid, ut dictum est; sed dicuntur subjectivae, actu tamen contentae in superiori et coadunatae, seu confusae in illo conceptu, non per modum aggregationis, sed proportionis in esse. Nec ex hoc sequitur quod illa abstractio entis sit actualis, id est formalis, cum sit omnium potentialissima, quia formalis abstractio fit per segregationem potentialitatis et materiae, et quanto universalior tanto purior et perfectior, sicque abstractio entis formalis est actus purus, si in tota universalitate abstrahat; sed abstractio entis in communi ut analogum est confusissima, et, licet actui cludat omnia confuse,