Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 425

ideo potius non est abstractio formalis, quia non fit per segregationem imperfecti, sed per inclusionem omnium sub quadam confusione et caligine.

QUAESTIO XIV.

DE ENTE PRAEDICAMENTALI, ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA.

ARTICULUS I

Quid sit praedicamentum, et quid requiratur ut aliquid sit in praedicamento.

Praedicamentum nihil aliud est quam series, seu ordinatio praedicatorum superiorum et inferiorum ab uno supremo genere, quod praedicatur de omni inferiori usque ad individuum, quod subjicitur omni superiori. YAqpm ista coordinatio fit per praedicata superiora et inferiora, magis et minus universalia, vocantur illa praedicata gradus, quia quasi scala est, in qua ascendimus et descendimus in ipsis praedicatis constitutivis rei: sicut in praedicamento substantiae ponitur ut genus supremum substantia, deinde corpus, deinde vivens, deinde animal, deinde homo, deinde Petrus, sicut infra in unoquoque praedicamento ordinabimus ad finem ejus arborem illius praedicamenti.

Et quia praedicamentorum distinctio ad hoc introducta est, ut diversarum naturarum ordines et classes proponerentur, ad quae omnia quae naturam aliquam participant reducerentur, ideo in primis secludendum est ab omni praedicamento ens rationis, quia non habet naturam, neque entitatem veram, sed fictam, ideoque neque ad praedicamentum verum, sed fictum rejicidebet. Unde D. Thomas, q. vu de

Potentia, art. vii, tantum res extra animam dicit pertinere ad praedicamenta.

Inter entia autem realia necesse est quaedam pertinere ad lineam istam et graduationem praedicamenti in recto, quaedam ad latus et quasi reductive; quia non omnia aequali modo entis rationem, aut ipsius generis participant rationem. Ut autem discernamus quaenam entia totaliter a praedicamento separentur, quaenam vero in recta linea, quae vero reductive et quasi ad latus ponantur, quinque enumerantur conditiones, quae requiruntur ut aliquid sit in praedicamento; et licet alii plures enumerent omnes ad istas reducuntur. Prima, ut sit, ens per se seu non per accidens. Secunda, ut sit ens completum. Tertia, ens finitum. Quarta, ens completum. Quinta, ut sit univocum.

Quantum ad primum, dicitur debere esse ens per se, ad excludendum ens per accidens: quod ideo excluditur a praedicamento, quia non dicit unam naturam, sed plures, atque adeo neque rem constantem unico genere et differentia, sed pluribus, cum sint diversae naturae vel, si constant eodem genere et differentia, erunt tamen multiplicatum genus et differentia si diversae naturae sunt, sicut requiritur ad ens per accidens; et ita illud conflatum ex istis diversis naturis, quod vocamus ens per accidens, non per se ponetur in praedicamento, sed per illas naturas, vel unaquaeque in praedicamento distincto, si sint naturae diversorum praedicamentorum, vel unaquaeque distincto modo et multiplicatis naturis in eodem praedicamento, quod est non poni per se et unica positione.

Ex hac autem conditione existimo rejicienda esse a praedicamento concreta accidentalia, sumendo illa non pro formali tantum, sed pro compo