Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 426

sito et conflato ex utroque, scilicet ex subjecto et accidente. Nam pro formali tantum significant, solam formam accidentalem, qua ratione dixit Philosophus, in cap. de substantia : « album solum qualitatem significare », et sape in Metaphysica, praedicamenta quae sunt accidentia numerat in concreto, ut quantum, quale, etc. Sic ergo concreto accidentis spectato tantum ratione sui formalis non repugnat ratio generis et speciei, et consequenter series praedicamentalis, licet aliqui in modo significandi inveniant difficultatem, quia significant per modum adjacentis, non per modum quidditatis. Sed hoc non obstat quia, licet significentur per modum adjacentis respectu subjecti, respectu tamen ipsius form» accidentalis et praedicatorum ipsi essentialium in quid potest fieri praedicatio, ut cum dicimus: Album est coloratum; est enim quidditativa ratione formalis quod in eis importatur.

Caeterum si subjectum, quod ratione connotati importat, concipiatur ut faciens unum compositum et conflatum cum ipsa forma, ita quod ratione utriusque sumatur quidditas, seu ratio concreti et conflati, sic non potest poni illud conflatum per se in praedicamento, quia conflatur ex naturis diversorum praedicamentorum, sicut sunt subjectum et forma accidentalis, ergo prout sic in uno praedicamento non ponitur, quod est per se non poni in praedicamento.

Nec obstat quod aliqui dicunt accidentia in concreto habere definitionem, ergo et naturam seu speciem; habere item operationem, sicut calidum calefacit, operatio autem est signum naturee, quae operationis principium est. Sed respond.: Quod concreta accidentium non definiuntur quidditative nisi ratione sui formalis, cui essentialia sunt

praedicata, qu» in definitione ponuntur. Concretum autem ut conflatum ex subjecto et accidente solum definitur definitione quid nominis, ut cum dico : Album est habens albedinem. Et similiter habent operationem ratione formae quae illius operationis principium est, non ratione terti» natur» resultantis ex accidente et subjecto.

Secunda conditio requisita ad rationem entis pr»dicamentalis est ut sit ens completum. Quod intelligitur de his, qu» ponuntur in recta linea praedicamentali, non reductive, vel ad latus. Et vocamus ens completum, quod significatur ut totum constitutum, et per modum quid; qua ratione etiam in accidentibus invenitur ratio entis completi in suo genere, scilicet in genere accidentis, licet comparative ad substantiam sint incompletaentia, id est non per se subsistentia. Ratio hujus conditionis est, quia in recta linea pr»dicamenti ponuntur inferiora, qu» ex superioribus constituuntur, et superiora, qu» pr»dicantur de illis. Et quidem inferiora sunt qu»dam constituta ex suo superiori et differentia contrahente, et sic se habent ut qu»dam tota, ut pote ex suis constitutivis constantia quasi ex partibus. Superiora autem identificantur cum ipsis inferioribus de quibus praedicantur, et sic sunt tota sicut ipsamet inferiora per identitatem. Si autem ex modo significandi non significentur ut totum, sed ut forma et pars, sic ex ipso modo significandi non sunt in recta linea eorum qu» praedicantur ut totum. Praeterquam quod de differentiis est alia ratio, quod ips», licet praedicentur de specie quam constituunt, et de inferioribus talis speciei, tamen de ipsis differentiis alia superiora praedicata non praedicantur, cum genus non praedicetur de differentiis, nec differenti» sint reso-