Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 427
lubiles in duos conceptus generis et alterius differentiae, alias esset processus in infinitum. Unde cum superiora non praedicentur de ipsis, discontinuant rectam lineam et seriem graduum superiorum et inferiorum, et sic ad latus ponuntur.
An vero partes physicae, ut materia et forma, et aliae partes et modi excludantur etiam a praedicamento? Diximus supra, q. vii, art. m, circa fin. Videatur ibi.
Sunt autem quaedam substantiae quae, etsi sint entia subsistentia, sunt tamen imperfectae naturae, et per modum viae ac tendenti ad perfectiorem terminum, ut embrio respectu animalis perfecti, et ista reductive ponuntur in specie sui termini a D. Thoma, in q. m de Potentia, art. ix, ad i. Sunt enim ex sua natura istae species quasi vi ad aliud et quasi motus, quatenus sunt in statu imperfecto et tendente adhuc ad terminum, in quo perficitur generatio, et sic habent quasi rationem partis non in componendo, sed in tendendo ad ultimam perfectionem.
De modis autem non ita facile generalis regula tradi potest; nam quidam modi sunt, qui solum reductive ponuntur in pr dicamento, ut modi substantiales subsistenti , unionis, et similes. Alii per se habent sua prffidicamenta, ut ubi, situs, et similes. Sed breviter dico (hoc enim metaphysici negotii est) quod modi sunt in duplici differentia. Quidam, qui pertinent ad ipsam compositionem, vel complementum alicujus rei, vel natur , sicut constitutio substanti fit per unionem, et completur per subsistentiam, accidens per inh rentiam, qualitas per gradus intensionis et remissionis, sive illi sint divers uniones, sive divers terminationes ejusdem qualitatis. Et isti modi reducuntur ad pradicamentum rei quam com-
ponunt, aut terminant modificando, sicut partes componendo. Alii modi sunt neque ad constitutionem, neque ad complementum rei pertinentes, sed tantum ex aliqua extrinseca ratione, seu principio convenientes, et tales non repugnat pr dicamenta per se seorsum constituere, ut ubi et situs, et secundum aliquos relatio, etc.
Tertia conditio est quod ens pr dicumentale sit finitum. Qu conditio excludit infinitum simpliciter, et in toto genere entis ut Deus, non infinitum determinati generis, si daretur, v. g. quantitatem, aut qualitatem infinitam. Ratio est, quia infinitum determinati generis solum accidentaliter est infinitum; nam ex parte essenti constat actu et potentia, qu sunt termini quibus essentia finitur in ratione essenti , illi enim sunt termini essenti quibus in essendo componitur, solum autem componitur actu et potentia, et ab eo quod est potentia sumitur genus, ab eo quod est actus differentia; ergo simpliciter retinet coordinationem et seriem pr dicatorum superiorum et inferiorum, generis et differenti , quod est poni in genere et pr dicamento. At vero infinitos in substantia, seu in genere entis est infinitas actus puri, quia solum est infinitas penes carentiam terminorum essenti , et sic si est in actu est infinitus actus, qu excludit omnem potentialitatem, qua exclusa non remanet genus, quod est quid potentiale ad differentias a quibus actuatur et determinatur. Unde excludit actus purus omnem coordinationem gradus determinabilis et determinantis, actuabilis et actuantis, quibus constat graduatio et series pr dicamentalis, utqu. seq. amplius dicetur.
Quarta conditio est quod ens pr dicamentale sit incomplexum. Per quam non solum excluduntur com-