Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 428

plexa accidentalia, et ea quae sunt entia per accidens, quod per primam conditionem exclusum est, sed etiam complexa essentialia, ut definitiones, v. g. hoc complexum animal rationale. Et ratio est quia ista complexa correspondent duplici conceptui explicanti unam et eamdem naturam, quae per se ponitur in praedicamento, est enim ipsum definitum quod est species. Si ergo species seu definitum per se ponitur in praedicamento et ipsum complexum explicans tale definitum etiam per se ponitur in tali praedicamento, bis poneretur idem in praedicamento, semel ratione sui, iterum ratione suae definitionis complexe sumptae. Aliquando tamen, quia forte incomplexum vocabulum auctores non habent, quorem aliquam significent, complexo vocabulo rem illam significant et in praedicamento ponunt, quia res significata incomplexa est. Nec dici potest quod definitio sola ponatur in praedicamento, non vero res ipsa definita, quae est natura specifica, quia sic praedicamenta formaliter essent aliquid rationis, scilicet intentiones definitionum quae in praedicamento ponerentur, non res ipsae definitae, quae solae in definitione aliquid reale sunt.

Quinta conditio est quod sint univoca. Nam aequivoca non significant unam naturam, sed plures, et sic non dicunt aliquid unum ponibile in praedicamento. Analoga autem removentur, quia non habent rationem unam contrahibilem sicut genus per differentias, nec tanquam speciem ex genere constitutam, quod contrahatur ad individua. Excluso autem genere, specie et differentia, excluditur coordinatio praedicamenti, quae ex istis constat.

ARTICULUS II.

Utram ens sit univocum vel analogum ad decem praedicamenta.

Celebris est haec controversia inter scholam D. Thomae et doctoris subtilis Scoti. Sentit enim Scotus ens esse univocum ad decem praedicamenta, idque consequenter ad suam sententiam, qua existimat ens dicere conceptum unum objectivum ab inferioribus praecisum et ad illa contrahibilem. Oppositum autem sentit D. Thomas, ut mox videbimus. Quare duo tantum in praesenti nobis agenda sunt. Primum, determinare an ens sit analogum ad decem praedicamenta, vel univocum. Secundum, dato quod sit analogum, qua analogia? De hoc secundo dicemus artic. seq., de primo hic. Et non agimus de analogia entis ad Deum et creaturas, quia ad praesens institutum non pertinet, et ex resolutione hujus quaestionis facile resolvi potest.

Circa primum ergo sententia Scoti est ens esse quidem univocum ad decem praedicamenta, sed non genus. Et nomine univoci intelligit conceptum ita unum, quod ejus unitas sufficit ad contradictionem, affirmando et negando ipsum de eodem, ut expresse dicit in i, dist. m, quaest. ii, § Secundo non asserendo. Pluribus autem aliis locis asseruit Scotus ens esse aequivocum, seu analogum ad decem praedicamenta, quia scilicet non habet univocationem sufficientem ut sit genus, vel aliquod ex quinque praedicabilibus. Rationem enim generis semper Scotus removit ab ente propter expressam auctoritatem Philosophi, m Metaph., textu x; et iv Metaph., text. n, et alibi saepe. Nec oportet varios modos univocationis amplius distinguere, ut quidam discipuli Scoti