Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 33
plex applicatio, seu praedicatio, non autem appellativa, quae aliquid applicat ad subjectum mediante aliqua formalitate, et non absolute; unde si dicas: Petrus est citharaedus, et bonus, utrumque praedicatum applicatur simpliciter et absolute subjecto, non autem appellative unum ad alterum, id est sub aliqua formalitate alterius.
Appellatio dividitur in realem et rationis. Appellatio realis est quae fit secundum accidentia, aut formalitates reales, ut: Petrus est magnus logicus. Appellatio rationis est quae fit mediante accidente rationis, ut: Homo est species; non enim convenit praedicatum homini absolute, sed homini ut abstracte concepto, ubicumque autem aliquod praedicatum non convenit subjecto absolute, sed ratione alicujus formalitatis, est appellatio.
Quatuor sunt regulae appellationis; duae primae pro appellatione reali, duae aliae pro appellatione rationis. Pro appellatione reali est prima regula: Quando adjectivum ponitur a parte praedicati, et substantivum a parte subjecti, non est appellatio ad formale substantivi, sed applicatio ad suppositum ejus. Itaque praedicatum respectu subjecti non appellat, sed simplici modo applicat suum significatum ad suppositum materiale subjecti, quod antiqui solebant dicere aliis verbis; quod subjectum stat .materialiter, et praedicatum formaliter. De quo vide S. Thomam, iii P., Q. xvi, Art. vn et ix. Exemplum est in hac: Medicus est magnus; album est dulce; hic homo, demonstrato-Christo, est aeternus; applicatur in his praedicatum ad suppositum materiale subjecti. Excipimus propositionem in qua subjectum supponit suppositione simplici, ut: Homo est species; nam ibi homo proscindit a suppositis, et supponit abstracte
ab illis, et sub ista abstractione fit applicatio. Et nomine suppositi intelligimus suppositum importatum per nomen, non suppositum quod convenit rei, et non importatur per nomen; unde haec est falsa: Essentia divina generat, quia actus generandi applicatur ad essentiam, quae est suppositum illius nominis, non ad Personam, quae in re est suppositum essentiae.
Et nota aliquando terminum importare vicem duplicis suppositi, quod in re est idem, sed ratione formali diversum; et mutatio istius suppositi est sicut mutatio appellationis; et haec est fallacia accidentis, quae fraequenter accidit in paralogismis, ut si dicas: Albedo est similitudo; similitudo est intensa; ergo albedo est intensa; variatur suppositum, quia albedo realiter est idem cum similitudine, sed non formaliter. Et similiter non valet in divinis: Pater est Deus; Eilius est Deus; ergo Filius est Pater; quia ille terminus Deus, etsi realiter sit idem, virtute est multiplex, et identificari potest et modificari tribus Personis, illis manentibus distinctis, et qualibet inadaequate modificante essentiam. De quo vide inf., Lib. iii, Gap. vi.
Denique quando ex parte subjecti ponitur ly in quantum fit appellatio ex parte praedicati ad terminum reduplicatum, quia est idem ac si poneretur ex parte praedicati; ut: Christus in quantum homo, est creatura; Petrus in quantum albus, disgregat visum etc. Haec enim non absolute conveniunt subjecto, sed ratione termini reduplicati.
Secunda regula: Quando substantivum et adjectivum ponuntur a parte ejusdem extremi, fit appellatio adjectivi supra formale substantivi, ut: Petrus est magnus logicus; Magnus logicus disputat etc. Intelligitur regula dummodo adjec-