Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 429

faciunt, et videre est apud Aretinum, in suis formalitatibus, pag. 78 ; sed sufficit distinguere pro nunc univocum quod est genus, seu aliquod ex quinque praedicabilibus, et univocum quod genus non est, quod Scotus solum concedit enti, et inferius probabimus non debere distingui, sed si ens genus non est, neque univocum esse.

Fundamentum Scoti pendet maxime ex illo principio, quod etiam admittunt plures extra ejus scholam, scilicet quod conceptus entis et cujuscumque analogi proportionalitatis propriae est unus, et praecisus a suis analogatis eadem praecisione, qua quodcumque univocum a suis inferioribus praescindit. Exinde enim nervose videtur concludi quod ens univocum esse debet, siquidem conceptus ille sic praecisus est unus, et habet inferiora in potentia et non in actu inclusa, ergo contrahitur ab illis per additiones quae determinant et dividunt conceptum illum superiorem, ergo nihil obstat quominus sit conceptus univocus; nam tota inaequalitas seu diversitas in illo provenit ex differentiis contrahentibus, non ex ratione superiori quae praecise est una, sic autem invenitur in animali et aliis generibus tota inaequalitas ex differentiis provenire, tota unitas ex superiori.

Illud autem principium quod haec sententia pro fundamento assumit inde satis videtur probari, quia conceptus entis non potest immediate repraesentare plura ut actu inclusa in tali repraesentatione, quia idem est actu non includere et actu non repraesentare, nec esse objectum illius. Conceptus autem entis in communi non repraesentat nobis plura in actu, verbi gratia, quantitatem, qualitatem etc., sed unum quid distinctum ab istis. Nec ista sunt de conceptu essentiali entis in

communi, alias ubicumque inveniretur ens, invenirentur ista; ergo sine illis potest repraesentari ens, quia repraesentari potest unumquodque sine omni eo quod non esi de conceptu ejus quidditativo, sicut animal repraesentatur sine suis differentiis, quas in potentia et in confuso includit; similiter ergo si quidditativa ratio entis ista inferiora non includit, nec ab eis pendet, solum in potentia et in confuso includet illa, quod est explicite et actu solum esse unum, plura vero in potentia, quod univocationis proprium est quod in potentia tantum includit illa quibus diversificatur.

Adduntur alia inconvenientia quasi a signo, quibus deprehendere possumus unitatem illius conceptus entis praecisi ab inferioribus. Nam potest quis esse certus de ratione entis, dubius autem de tali, vel tali ente; sicut a longe potest mihi constare quod id quod video est ens, et dubito quodnam ens sit; et hoc exigit diversitatem conceptus, de eodem enim non possum simul esse certus et incertus, seu dubius. Item in istis praedicationibus: Substantia est ens, qualitas est ens, praedicatum non praedicat aliquid, quod sit omnia entia etiam proportionaliter, sic enim falsificaretur; ergo praedicat unum solum praedicatum, non plura objecta actu inclusa in illo, sic enim plura in actu applicarentur subjecto, quae illi actu non conveniunt; nec enim substantia est actu quantitas, qualitas, et reliqua entia, quae tamen si actu includuntur in conceptu entis, actu illi applicantur. Ac denique quia, si sic esset, id quod significatur nomine entis non deserviret ut medium ad demonstrandum, quia non significat unam rem, quae solum servit verae demonstrationi; et sic non esset scientia de ente, si non esset medium demonstrandi passiones, nec admitte^