Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 430

ret contradictionem, quia non esset ejusdem de eodem.

Nihilominus pro resolutione dico primo : Ens commune ad decem praedicamenta non potest habere conceptum univocum, sive sumatur pro conceptu entis completi tantum, sive ut abstrahit a completo et incompleto.—Haec conclusio est indubitanter D. Thomae, et miror aliquos auctores velle in sensu 1). Thomee illam negare. Sic ergo affirmat ini, distinet.xxn, quaest. i, artic. iii, ad 2, ubi inquit : « Aliter dividitur aequivocum, aliter univocum, aliter analogum. jEquivocum secundum res significatas, univocum secundum differentias, sed analogum s ccundum modos diversos. Unde cum ens praedicetur analogice de decem generibus, dividitur in ea secundum modos diversos. » Ita D. Thomas, quo nihil expressius potest dici. Item in eadem Sentent., distinet, xxv, quaest. i, art. ii, et in Sententiariis ad Anibal., eodem loco, ponit pro regula generali: « quod quaecumque non conveniant in uno genere generalissimo non potest de eis aliquid univoce dici. » Ens nutem constat quod est- supra genera generalissima, id est decem praedicamenta. Similiter in i, distinet, xix, quaest. v, art. ii, probat quod ens et reliqua transcendentia analogico dicuntur de inferioribus. Et in q. i de verit., art. i, probat quod ens non potest contrahi per additionem (qualis est contractio univoci per differentias), sed per modos diversimode ipsum explicantes. Et quod conceptus ejus non sit omnino praecisus ab inferioribus praedicamentis sumitur ex his quae docet vm Metaph., Icet, v, § Solvit prxdictam etc., ubi ex Philosopho dicit : « Quia cum decem praedicamenta non hoc modo se habeant ex additione ad ens, sicut species se habent ex additione differentiarum ad genera, sed hoc ipsum

quod est ens, manifestum est quod ens non expectat aliquid additum ad hoc quod fiat hoc, id est substantia, vel quantitas, vel qualitas. » Ubi manifeste excludit in ente conceptum contrabibilem per additionem, atque adeo supponit non esse univocum, nec in potentia solum includere plura, siquidem non possunt sibi addi, ergo actu non est segregatum ab illis, licet non explicet illa. Denique in iv Metaph., lect. i, aperte docet ens non dici univoce de substantia et accidente, caeterisque praedicamentis. Et videri etiam potest in iii Met., lect. vm..

Nec dici potest quod, quando Philosophus et D. Thomas dicunt ens non dici univoce, sed sicut sanum respectu medicinae, non loquuntur de ente absolute, sed de ente per se, quod est ens primum; tale enim ens solum convenit accidenti denominative, et per attributionem, quatenus dicitur entis ens. Sed contra, quia si ens sumitur ibi pro substantia, seu primo ente, accidens in vitalis attributionis deberet dici, seu denominari substantia denominatione extrinseca, sicut herba denominatur sona a sanitate animalis. Non loquitur autem Philosophus de tali denominatione, nam accidens absolute dicitur ens per intrinsecam denominationem, non autem substantia, neque intrinsece, neque extrinsece. Deinde quia de eodem ente, de quo negat iv Metaph., tex. n, esse univocum ad substantiam et accidens, in iii Metaph., tex. x, negat esse genus aliquo modo. Si autem loqueretur de ente primo, quod est substantia, non negaret esse genus saltem ad aliqua, scilicet ad substantias ipsas, cum tamen ens simpliciter dicatur non esse genus.

Respondent alii Philosophum, in his locis et vn Metaph., tex. xv, et aliis plurimis, ubi docet ens neque sequivoce dici, neque univoce, sed-