Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 431

analogice, non negare univocationem logicam enti, sed physicam. Sed contra, quia analogia physica compatitur cum ratione generis, sicut corpus respectu corruptibilis et incorruptibilis dicitur analogia physica, et tamen est genus vere et proprie; Aristoteles autem talem analogiam tribuit enti, quod ab illo negat rationem generis, ut patet m Met.,cit.; ergo non loquitur de analogia physica. Deinde analogia physica solum est inaequalitas causata in inferioribus ex ipsis differentiis, in quibus ratio superior non includitur; univocatio vero physica est aequalitas etiam in inferioribus contrahentibus superiorem rationem, qualis invenitur solum in speciebus atomis, quam, aequalitatem habent in individuis. Si ergo solam univocationem physicam Philosophus excludit ab ente, solum negat de illo quod est species atoma, atque adeo non negaret esse genus, quod tamen expresse negat.

Et ut rationem fundamentumque hujus assertionis explicemus, adverte quod loquimur in conclusione tam de ente completo, quam incompleto, seu prodiocamentali : inter quae haec est differentia quod ens ut abstrahit a completo et incompleto includitur in modis, seu differentiis contrahentibus ; ut autem completum includit illos, quia completur per illos, nec enim aliter potest dici ens completum, seu praedicamentale, nisi quia per tales modos completur, quibus contrahitur. Quod patet, quia ens non potest reddi completum nisi per aliquem modum, quo distinguatur ab incompleto. Talis ergo modus vel est aequalis ipsi enti, illudque concomitans, vel inferior. Si aequalis, habebit se ut passio entis, et non minus transcendens quam ipsum, sicut verum et bonum, et sic non reddet ens completum, quia relinquit trans-

cendens et consequenter in differentiis inclusum. Si inferior, est modus contrahens, quia minus amplus quam ens ut sic, ergo completur ens illis modis quibus contrahitur, et sic includit illos, nec est aliud ens completum, quam ipsa decem praedicamenta. Et licet posset concipi ens praedicamentale in communi ad omnia entia praedicamentalia, tamen illud erit commune quantum ad intentionem ponendi in praedicamento, sed si concipitur praedicamentale ex parte naturae, non potest dici res praedicamentalis nisi quae in praedicamento ponitur, non quae a praedicamentis abstrahit.

Hoc supposito, formatur ratio pro conclusione sic : Ens includitur in modis seu differentiis contrahentibus, seu praedicatur de illis, si autem sitens completum includit illos; ergo non dicit conceptum simpliciter unum, sed inaequalem et diversum, utpote in ipsis differentiis inclusum. Quod manifeste patet, quia illud dicitur includi in differentiis quod praedicatur et convenit illis, etiam quatenus diversitatem formaliter dicunt, haec enim diversitas aliquid est, ergo quod includitur in differentiis communicat illis ipsam diversitatem, ergo includit illam actu, quia id includit actu quod communient. Et praeterea ipsae differentia; seu modi contrahentes non resolvuntur in duos conceptus, alterum quatenus dicunt convenientiam in aliquo, alterum quatenus differentiam, sed sunt simplex conceptus differendi ; alias esset processus in infinitum, si in qualibet differentia esset conceptus convenientiae in uno, differentiae per aliud, idem enim diceremus de illa secunda differentia, et sic de aliis. Ergo conceptus qui includitur, et praedicatur de differentiis, est pure faciens diversitatem, non praebens convenientiam ; et alias etiam dicitur unum