Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 432
respectu eorum quae conveniunt in ente, ergo est partim unus, partim diversus, et sic analogus.
Respondent aliqui rationes differentiales non esse ens, sed modos entis. Sed esto, sit differentia modus entis, vel ille modus est aliquid in rerum natura, vel nihil. Si nihil, ergo facit differre per nihil, quod est non differre. Si extra nihil, ergo ens, quia in hac generalissima acceptione entis dicitur ens quidquid opponitur nihil.
Alii ex Scoti schola, ut P. Merinero, disp. ii, de aequivocis, q. i et seqq., distinguunt duplicem considerationem entis, scilicet ens quid et ens quale. Ens quid dicunt esse ens contrahibile et potentiale ad inferiora. Ens quale dicunt esse ens actuans et determinans, seu contrahens, id est ipsa differentia. Dicunt ergo quod ens quid non includitur in differentiis contrahentibus, quia sequeretur processus in infinitum, quia si differentiae ultimae includerent ens quid, convenirent in illo, et rursus different inter se, non per id in quo conveniunt, ergo aliquo alio quo differunt, et rursum de illo modo differentiae inquiretur, et sic in infinitum: debet ergo terminari iste processus in aliquo, quod non includat ens quid, licet sit ens quale, id est differentia.
Sed haec responsio nec est vera, nec evacuat difficultatem. Non est vera, quia illud ens quale, seu modus differentiae, vel includit ens quid, vel non includit. Si non includit, ergo est nihil, quia ens quid, seu ens aliquid est illud quod opponitur nihilo et recedit a nihil: vel si ens quale etiam opponitur nihilo, ergo rursum ens quale et ens quid conveniunt in hoc, quod est esse aliquid et non nihil, seu habere esse vere et proprie, et de illo conceptu communi ad ens quale et ens quid inquiram
quomodo intrinsece includitur in utroque, siquidem utrumque habet intrinsece esse extra nihil et opponi ipsi nihil. Si autem ens quale includit ens quid, utique intrinsece et quidditative est ens, id enim est includere ens quid, ergo ens quid intrinsece includitur in modis intrinsecis et differentiis ultimis, istae enim sunt ens quale. Non evacuat difficultatem, quia de istis modis, qui vocantur ens quale, inquiram quomodo conveniant in quali in communi, et rursus inter se distinguuntur; diversi enim sunt. Si enim per aliquem modum, seu differentiam superadditam distinguuntur, rursum de ista inquiram quomodo conveniat, et quomodo differat ab aliis differentiis per alium modum superadditum, et sic in infinitum. Si vero dicatur quod illae differentiae, seu modi se totis differunt intra' rationem entis qualis, et non per aliquid superadditum, non obstante quod conveniunt in illa ratione communi, cur non idem dicemus de ratione entis quid, quod scilicet conveniunt in illo istae differentiae, seu modi, et tamen sunt inter se primo diversi, quia esse primo diversa non tollit convenientiam in transcendentibus?
Quare dicendum est quod in istis modis intrinsece imbibitur ens, quia vere sunt aliquid reale et extra nihil. Et non est processus in infinitum, quia in eadem ratione differunt et conveniunt, vel potius non in eadem, quia analoga non habent unitatem simpliciter, sed sunt partim idem, partim diversum, licet quatenus explicant convenientiam non explicent diversitatem, illam tamen actu confuso implicant et indudunt, ut diximus quaest. preced., art. v.
Ultimo explicatur assertio nostra ex alio fundamento: Quia, si ens est univocum, sequitur quod sit genu