Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 34

tivum non se habeat disparate ad substantivum, sed possit illud determinare; nam in ista: Petrus est niger logicus, non est appellatio, quia termini sunt disparati. Intelligitur etiam de termino substantivo, quando, licet sit absolutus, habet tamen vim convocationis, ut homo dictus de Christo; negatur enim haec propositio: Christus est homo aeternus, propter appellationem aeternitatis supra humanam naturam. Et eadem appellatio fit inter determinabile et determinationem, sicut inter substantivum et adjectivum; ut si dicas: Equus Kegis currit, denotatur quod quando est Regis currit; non autem fit appellatio, si dicas: Regis equus currit, quia verificatur de equo, qui est, vel fuit Regis, et ideo quando antecedit genitivus, seu determinatio, accipitur pluribus, quando sequitur nominativum, accipitur unica acceptione, ut supra diximus. Idem est de istis: Papam vidi; vidi Papam; in hac enim secunda, denotatur vidisse ipsum quando erat Papa, in prima id non requiritur, sed sufficit vidisse hominem, qui est, vel fuit Papa. Denique, ut appellet formale adjectivi supra substantivum, requiritur quod vere conveniat ipsi supposito substantivi, ratione tamen formalis; sicut cum dico: Petrus est bonus pater, oportet quod bonitas conveniat ipsi supposito patris, ratione tamen paternitatis; et cum dico: Christus moritur, convenit supposito mors ratione humanitatis, seu ut habet vices suppositi humani.

Tertia regula: Praedicatum secundae intentionis conveniens rei significatae per nomen, appellat supra primarium significatum, quia facit stare suppositione simplici, et ita non convenit absolute supposito, sed ut stat sub conceptu abstracto; ut si dicas: Homo est species; Animal est genus. Praedicatum autem

secunda) intentionis, quod ipsi nomini, seu termino convenit, non rei significatae, non appellat; ut si dicas: Ly homo est nomen; homo est animal est propositio, et similia, tunc enim faciunt suppositionem materialem.

Quarta regula: Terminus significans actum animae interiorem appellat supra objectum seu terminum, in quem fertur sub propria formalitate talis actus; ut: Cognosco hominem, id est sub conceptu hominis; cognosco papam, id est in quantum papa; volo delectari, id est sub ratione delectationis, non sub ratione mali. Semper enim actus isti feruntur in objecta non absolute, sed sub ca formalitate et praecisione, qua pertinent ad talem actum. Et praesertim hoc contingit, quando terminus significans objectum ponitur post terminum significantem actum animae et non ante; nam si dicas: Venientem cognosco, non appellat, sed potius ampliat ad objectum, sive cognoscatur tantum ut veniens, sive cognoscatur etiam in se; et sic non valet ista consequentia: Cognosco venientem, veniens est Petrus, ergo cognosco Petrum; possum enim cognoscere sub conceptu venientis, et non sub conceptu Petri. Et in hac regula fundantur omnes praecisiones, et prioritates, et diversa signa intellectus, in quibus ab uno ad aliud non valet argumentum.

Omnes regulae pro consequentiis appellationum reducuntur ad hanc: Quod variata appellatione non valet consequentia tam in appellatione reali, quam rationis, de quo dicemus in in lib., o.- ix, circa defectus appellationis.

CAPUT XVI.

De oppositione.

Post explicatas proprietates pro-