Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 448
•ito, sicut humanitas. Quarto modo pertinet ad suppositum, de quo videatur D. Thomas, Op. xlviii citato, ubi inquit: « Quod dupliciter potest esse substantia composita, scilicet natura, et suppositum; humanitas enim licet forma dicatur, est tamen composita ex materia et forma; dicit enim humanitas animam et corpus; ita tamen humanitas, sive quaecumque natura, dicit formam substantialem et naturalem, quod de suo significato principali praescindit omne aliud a praedicta forma et materia; non autem sic est de supposito, quod est homo..Homo enim de suo principali significato dicit habens humanitatem, et quia habens humanitatem potest esse suppositum non humanum, ut patet in humanitate Christi, quae suppositatur supposito divino, vel potest habere aliqua alia, puta accidentia quae humanitas omnino praescindit, ideo in creaturis differunt suppositum et natura. » Ita D. Thomas. Et quidem esse per se, ut opponitur accidenti inhaerenti, manifestum est convenire omni substantiae, sive completae, sive incompletae, sicut et distingui ab omni accidenti; si autem fuerit substantia completa debet excludere etiam rationem partis, cum sit totum et completum; at vero substantia et existentia pertinet ad modum essendi, et substare ad sustentationem aliorum, quod totum extrinsecum est ipsi naturae et quidditati. Ergo per ipsa non constituitur actu natura substantiae, sed solum habet aptitudinem ad ipsa, sicut accidens ad inhaerendum et existendum in alio.
Dico quarto: Subsistentia, suppositum, hypostasis seu persona explicant terminum non intrinsecum et essentialem substantiae, quasi praedicatum constitutum, sed extrinsecum, ad quem spectat reddere naturam ultimo incommunicabilem
alteri. — De distinctione istorum nominum videri potest D. Thoma*, in primo, distinet, xm citata. Et quidem subsistentia et suppositum et hypostasis communiter dicuntur de substantia in quacumque natura; persona vero solum in natura intellectiva. Et quidem non pertinere ad terminum intrinsecum docemur ex mysterio Incarnationis, in quo invenitur tota quidditas naturae humanae sine propria subsistentia. Ergo illa non est praedicatum quidditativum; est autem terminus, quia reddit naturam ultimo terminatam et incommunicabilem, et ita receptivam accidentium, quod manet natura accidentis inconfusa cum natura substantiae, quod est signum accidentia non immediate conjungi naturae, sed in aliqua re naturae; quae est suppositum, et distinguitur a natura.
Quid vero sit ista subsistentia: res, an modus a natura distinctus, non est praesentis loci declarare, sed ad Metaphysicam spectat, et videri potest Cajetanus, m parte, quaestione ii, artic. ii. Quomodo autem, si distinguitur a natura, praedicetur de illa? Respondetur praedicari de natura in concreto, sicut existentia et reliqua accidentialia praedicata; sicut dicitur homo existens, et subsistens, et persona, sed non dioitur substantia, vel existentia, nec humanitas dicitur persona.
Sed hic dicunt aliqui humanitatem physice sumptam distingui a subsistentia, et solum importare naturam subsistentia spoliatam, sed metaphysice importare naturam praecisam a differentiis individuantibus; et e contra concretum hominis physice importare naturam suppositatam, concretum vero metaphysice dicere naturam connotando differentias. Sed haec est abusio nominum; nam humanitas etiam metaphysice obsiderata significatur