Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 35

positionis ex parte extremorum et partium ex quibus componitur, restat videre illas, quas sunt proprietates totius et non partium et ideo convenire solent uni propositioni comparative ad aliam. Et sunt tres, scilicet oppositio, aequipollentia, conversio. Gum autem istae tres proprietates non conveniant alicui propositioni, nisi in habitudine ad aliam, quia oppositio unius propositionis cum alia propositione exercetur, et aequipollentia etiam est aequivalentia duarum propositionum, et conversio est mutatio unius in aliam; ideo oportet quod istae proprietates exerceantur inter propositiones non disparate se habentes, sed eisdem terminis constantes; sicut non opponuntur istae duae : Petrus currit, Paulus non disputat, nec una in aliam convertitur, aut aequipollet.

Igitur oppositio in communi potest definiri, quod sit affirmatio et negatio ejusdem de eodem. In qua definitione non comprehenditur subaltematio, quae non ita proprie est oppositio, nisi relativa, scilicet inter superius et inferius. Reliquae autem oppositiones penes affirmationem et negationem exercentur. Unde ad oppositionem inter propositiones requiritur triplex conditio. Prima ex parte extremorum : quod sint propositiones constantes eisdem partibus, seu extremis, ita quod non ponatur aliquid in una et non in alia, quod possit variare subjectum vel praedicatum propositionis. Secunda : quod servetur eadem acceptio terminorum, id est idem genus suppositionis, eadem ampliatio, eadem restrictio, eadem appellatio. Genus suppositionis, v. g., quod si in una propositione terminus supponit simpliciter aut personaliter, etiam in alia; sed non eadem species personalis suppositionis : haec enim in aliquibus oppositionibus mutatur, v. g., universalis in parti-

cularem, ut seq. cap. dicetur. Debet autem servari ampliatio, et appellatio, et restrictio, quia hoc pertinet quasi ad identitatem materiae et extremorum. Tertia : quod ex parte copulae sit opposita qualitas, scilicet in una affirmata, in altera negata.

Dividitur oppositio dicta in tres species, scilicet in contradictoriam, contrariam, et subcontrariam. Oppositio contradictoria, si definiatur secundum suam rationem formalem, est illa quae repugnat in veritate et falsitate, ita ut duae contradictoriae nunquam possint esse simul verae, aut falsa?; sed si una est vera, altera est falsa. Ex parte autem ejus quod se habet quasi materialiter, contradictoria} propositiones sunt universalis et particularis propositio, quarum una affirmatur, altera negatur; vel dua} propositiones de subjecto singulari, una affirmata, altera negata. Exemplum primi : Omnis homo est albus; aliquis homo non est albus. Exemplum secundi : Petrus currit, Petrus non currit.

Oppositio contraria, si definiatur ex parte sua} rationis formalis, est illa, qua} repugnat in veritate non tamen in falsitate, ita ut duae contrariae nunquam possint esse simul verae, bene tamen simul falsae. Ex parte rationis materialis, contrariae propositiones sunt universalis affirmativa, et universalis negativa ejusdem de eodem, ut: Nullus homo est albus; omnis homo est albus. Ambae sunt simul falsae, nunquam tamen contrariae possunt esse simul verae. Nec tamen intelligimus quod semper sint simul falsae, sed possunt esse, scilicet in materia contingenti.

Oppositio subcontraria, ex parte suae rationis formalis est illa, quae repugnat in falsitate, non tamen in veritate, ita ut possunt esse simul verae, nunquam tamen simul falsae.