Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 449

per modum formae, et non per modum totius: significat enim abstractum hujus nominis homo, et id tantum quo homo est homo. Ergo ita praescindit a differentiis individuantibus, quod non est praedicabilis de individuis; hoc autem non aliunde provenit, nisi quia significatur ut pars; ergo respectu alicujus totius. Sed totum est suppositum; ergo humanitas, etiam metaphysice accepta significatur ut spoliata supposito et subsistentia; licet verum sit quod physice considerata accipiatur ut singularis, eo modo quo illam assumpsit Verbum Divinum. Metaphysice autem potest etiam considerari in communi. Casterum homo in concreto metaphysice consideratus non apparet quo modo connotet differentias inferiores, quia abstrahit ab illis, sicut universale a differentiis contrahentibus.

Dico ultimo: Quando dicitur in definitione substantia* ens per se existens, ly existens, vel esse sumitur pro ipsa existentia, qua res est extra causas, qu non est esse quidditativum. — Ratio est, quia differentia substantiae et accidentis sumitur ex diverso ordine, ot modo quo petit existere extra causas, quia accidens existere petit cum dependentia inheerentiae, substantia sine tali dependentia. Quod autem distinguatur haec existentia a natura et quidditate cujusque rei creatae, in Physica dicemus. Nunc sufficit audire Divum Thomam, Opusculo XLvni, tract. de substantia, capite secundo, ubi inquit: « Quod in creaturis esse essentiae et esse actualis existentiae differunt realiter, ut dua» diversae res; quod sic patet: Illud enim quod est extra essentiam alicujus (intellige physice, ne fiat instantia de differentia, quae est extra conceptum generis metaphysice loquendo, et realiter non differt ab illo) differt realiter ab eo; esse au-

tem actualis existentiae est extra definitionem, quia in definitione ponitur solum genus et differentia, et nulla fit mentio utrum res definita existat, vel non existat. » Ita Divus Thomas.

Objicies: Substantia debet constitui per aliquid superadditum enti; non positivum, ergo negativum. Min. patet: Non positivum rationis, quia constitutum per illud est ens reale; non positivum reale, quia sic nihil adderet super ens, cum ipsum ens in quolibet ente reali includatur; imo esset nugatio dicere: Substantia est ens per se, id est ens reale ens reale; ergo aliquid negativum importat.

Secundo: Esse per se etiam convenit constituto ex accidenti et subjecto, verbi gratia, albo; ergo non soli substanti . Convenit etiam accidenti separato in Eucharistia esse per se sine subjecto; ergo non exprimitur adaequata ratio substanti per illam definitionem.

Ultimo: Substare est quod propriissime facit substantiam, dicit enim Aristoteles quod prim substanti sunt maxime substanti , quia maxime substant; ergo sub stare est propria ratio substanti .

Ad primum respondetur: Substantiam constitui per modum essendi per se positivum, qui non superaddit ad ens novam et distinctam realitatem, sed novum modum, qui quidem quantum ad entitatem in ipso ente continetur, sed novo modo explicatur. H c enim est generalis ratio in contractione transcendentium, quod non contrahuntur per aliquid superadditum in quo ipsa non includantur, sed per seipsum contrahuntur solum per novum modum explicationis, non per novum modum superadditionis, ut divus Thomas docet, qu stione i de Veritat. articul. i. Unde et duo suprem