Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 450
genera se totis differunt et non per aliquid superadditum, quod latius supra explicavimus agentes de analogia entis, ubi ostendimus quod abstractio entis non fit per exclusionem inferiorum, neque contractio per additionem, sed per expressionem magis, vel minus explicitam ejusdem, ratione cujus diversi modi et expressionis non est nugatio et repetitio quando dicimus ens per se, quia ly per se diversum modum explicat quam ly ens reale.
Ad secundum dicitur: Quod constituto ex accidenti et substantia non convenit esse ens per se, sed esse ens per accidens; et iterum constat ex duobus, quorum unum, scilicet albedo est inhaerens, et ideo non secundum omnem partem sui absolvitur ab inhaerendo, quod requiritur ut absolute sit ens per se et non in alio. Ad aliam partem, de accidenti separato, dicitur non esse per se ab intrinseco, ut requiritur ad rationem substantiae, sed ab extrinseca conservatione Dei continuante illud esse accidentis sine adminiculo substantiae. Unde illud accidens dicit aptitudinem ad inhaerendum, quod non dicit substantia.
- Ad tertium dicitur: Quod substare constituit maxime substantiam, non quoad naturam, quae non suscipit magis vel minus, sed quoad exercitium sustentandi et officium essendi sub aliis, quod supponit naturam subsistentem et consequenter constitutam.
ARTICULUS II.
Utrum bene dividatur substantia in primam et secundam.
Ut celebris est haec divisio, ita pluribus difficilis, et in varia placita divisit auctores. Quod totum provenit ex variis acceptionibus hujus
nominis substantia. Quam aliquando sumitur pro supremo gradu hujus praedicamenti. Aliquando pro natura seu quidditate eorum, quae in toto hoc praedicamento continentur, sive in gradibus superioribus, sive inferioribus. Aliquando pro supposito, seu individuo exercente officium subsistendi in se, et substandi, seu sustentandi alia. Et hoc dupliciter, vel primo intentionaliter, vel secundo intentionaliter: primo intentionaliter, ut subjectum informationis et actuationis realis; secundo intentionaliter, ut est subjectum praedicationis. Haec omnia propter sui varietatem confusionem pepererunt in assignando divisum hujus divisionis, et qualis divisio, et qualia sint membra dividentia.
Ut autem resolutionem nostram tradamus, illud oportet advertere, speciale esse in hoc praedicamento quod sit aliorum sustentativum, hoc enim est esse substantiam; et consequenter debet aliis subjici, et sub illis stare, seu substare. In quantum enim alia sunt sustentata ab ipsa, substat illis; in quantum vero actuant illam, et praedicantur de ea est subjectum eorum. Et quia illud dicitur primum, quo non est aliud prius, ideo licet aliqua, quae non sunt substantia, habeant esse sub aliis et substare, non tamen primo substant, sed supponunt aliud prius sustentans, in quo ultimate sistitur; et ideo illud dicitur primum, seu prima substantia, et primum subjicibile aliorum. Et aliud est habitudo convenientiae, aliud habitudo receptionis, vel sustentationis accidentium: habitudo enim convenientium accipitur secundum connexionem, quod potest inter naturam ut natura est, et accidens proprium talis naturum intervenire; at vero habitudo receptionis et sustentationis consideratur secundum rationem subjecti, et prius convenit illi quod