Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 451
magis subjectum est, seu magis sub aliis, quod est individuum.
Aliqui ergo sumunt istam divisionem primo intentionaliter tantum, id est tam ex parte divisi, quam ex parte dividentium, ita quod divisum sit substantia realiter substans, id est ut induit proprietatem realem substandi, et dividitur in eam, quae primo substat tanquam singularis substantia, vel quae secundo tanquam universalis. Alii, per aliud extremum sumunt utrumque, tam divisum quam dividentia secundo intentionaliter, id est quod divisum sit substantia, ut induta secunda intentione subjicibilitatis et subjecti ad praedicatum; quae dividitur in intentionem primi subjecti, seu ejus quod ultimum est inter omnia subjicibilia, et quod non est ultimum in subjiciendo, sicut universale, quod potius est praedicatum. Alii denique sumunt divisum primo intentionaliter, scilicet naturam substantiae, et dividentia secundo intentionaliter, scilicet in modos substandi singulariter et universaliter, vel res ipsas, quae sunt substantia prout denominatur istis secundis intentionibus substandi universaliter vel individualiter. De quibus et aliis sententiis vide Gonimb. hic, quaestione ii ; Gurs. Garm., disput. xii, quaestione ii ; Arauxo, v Metaphys., quaest. ii, art. i ; Suarez, disp. xxxm Metaphys., sect. n.
Nihilominus respondeo, et dico primo : Divisum hujus divisionis non est substantia, ut abstrahit a completa et incompleta, neque substantia pro gradu, scilicet quae dicit supremum genus. — Ratio est, quia illud est divisum, quod participatur ab utroque membro dividenti ; sed supremum genus solum invenitur in uno membro dividenti, scilicet in secunda substantia, quia est genus supremum, et secundae substantiae sunt genera, vel species; er-
go non est commune divisum in p- imam el secundam substantiam : dividitur quidem genus in suas species, et descendit usque ad individua, sed non dividitur in substantiam individuam et genericam, qualis est prima et secunda substantia. Similiter substantia incompleta neque est prima, neque secunda substantia, quia est incompleta et pars, et non totum: pars autem ut pars non est per se, sed in alio, scilicet in toto, non inhaerendo, sed componendo ; unde neque est primum substans. quia datur aliud prius, quod substat, scilicet totum; neque secundo substat, quia non est totum, quod praedicatur de primo substante, et mediante illo dicatur substare. Unde pars non accipit denominationem substandi, sed constituendi; licet posset esse medium recipiendi aliquid in toto ; sicut visio recipitur mediante oculo, sed oculus non substat, sed homo, eo quod licet recipiat, non sub aliis stat, totum nimis substat illi tanquam parti, et alias ipsa pars non identiee substat, sicut universalia mediante individuo, quia pars non identifiealur toti, sicut universale inferiori.
Dico secundo : Non convenienter sumitur divisum hujus divisionis secundo intentionaliter tantum pro intentione subjicibilitatis. — Ratio est, quia intentio secunda subjecti ad praedicatum sive essentiale, sive accidentale, est quid commune accidenti et substantiae ; nam etiam accidens subjicitur suis praedicatis, et ea recipit, sive sint essentialia, ut albedinem esse qualitatem, sive accidentalia, ut albedinem esse intensam.
Dices: Ratio subjecti invenitur in accidentibus participative et derivative a substantia. Unde per se primo esse subjectum invenitur in substantia. Sed hoc nihil est. quia licet ea quae entitatis et realitatis sunt prin-