Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 452

cipalius inveniantur in substantia et participative in accidenti, tamen intentiones quae conveniunt rebus ut cognitis aeque dicuntur de utroque; sicut esse universale et particulare, genus, vel species, et idem est de intentione subjecti et praedicati etc. Denique substantia non solum est subjectum praedicationis. sed etiam informationis realiter sustentantis accidentia; ergo non debet explicari ratio substandi per solam secundam intentionem, quae est subjecti ad praedicatum, sed etiam per realem proprietatem substandi ci, quod realiter informat.

Dico tertio: Potest probabiliter dici quod divisum hujus divisionis est ipsa proprietas substandi, seu substantia, ut exercens tale officium substandi; sed longe probabilius est quod divisum est ipsa natura substantiae praedicamentalis in diversos modos: quorum unus est substare ut individuum subsistens et recipiens realiter; alius est substare solum per denominationem ab istis primis substantibus et recipientibus. — Haec conclusio quoad primam partem potest desumi ex D. Thoma, Opusc. xiviii, tract. de praedicamentis, cap. m, ubi inquit: « Quod substare dicitur dupliciter, scilicet pro substare accidentibus; et pro substare universalibus, sicut minus universale est sub magis universali. » Et subdit: « quod proprium primae substantiae est substare accidentibus, ex quo sequitur quod substare accidentibus insit principaliter et primo primae substantiae. » Ita D. Thomas. Ubi totam divisionem sumit penes proprietalom substandi, et, sustentandi accidentia. Non quod ista proprietas sustentandi dividatur in diversas proprietates: neque enim alia proprietas substandi est in universalibus, alia in individuis, sed una et eadem, sicut eadem natura est te non diversa; sed quia ista pro-

prietas habet substare per se primo, id est non per aliud, et substare secundario, quatenus natura superior identificatur cum individuo, et quod individuo convenit denominative tangit universale, et quod in actu signato convenit universali exercetur per individuum; non ergo est necesse sumere aliud divisum quam ipsam proprietatem substandi, quae in individuis primo substat, id est cum exercitio, in universalibus secundario et denominative ab individuis.

Et si dicas: Nam hoc modo etiam aliqua accidentia dicentur secundo substare: scilicet mediante prima substantia, quia etiam ipsa sustentant alia accidentia; ut quantitas colorem, potentia habitum, vel actum. Respondet: Quod ista accidentia recipiunt quidem alia tanquam medium recipiendi, non tanquam ratio sustentandi; quia, cum ipsam et accidentia inha . reant, non possunt dare esse sustentativum aliorum accidentium possunt tamen mediare inter receptionem unius accidentis et alterius, quod est quasi disponere et habilitare subjectum ut illa recipiat. At vero universales substantice sunt identificatae cum individuis. Unde recipiunt accidentia sicut individua, scilicet denominationem sustentantis, sed tamen exercitium sustentationis individuis relinquendo.

Secunda vero pars conclusionis sumitur ex D. Thoma, quaest. ix de Potentia, artic. ii. ad 6, ubi inquit: « Quod, cum dividitur substantia in primam et secundam, non est divisio generis in species, cum nihil contineatur sub secunda substantia quod non sit in prima, sed est divisio generis secundum diversos modos essendi; nam secunda substantia significat naluram generis secundum se absolutam. Prima vero substantia significat eam individualiter subsistentem. Unde magis